| Crudum est autem, in quo magis quasi * uenarum motus est, et | 5.28.11d.1 |
| grauitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior | |
| abscessus est, horror aut etiam febricula permanet; penitusque condita | |
| suppurati<o est>, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt. | |
| Vbi ista se remiserunt, iamque is locus prurit et aut subliuidus aut sub- | 5 |
| albidus est, matura suppuratio est; eaque ubi uel per ipsa medicamenta | |
| uel etiam ferro aperta est, pus debet emitti. Tum si qua in alis uel | 11e.1 |
| inguinibus sunt, sine lin<a>mento nutrienda sunt. In ceteris quoque par- | |
| tibus, si una plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte | |
| penetrauit, si febris non est, si ualet corpus, aeque lin<a>menta super- | |
| uacua sunt. In reliquis, parce tamen, nec nisi * plaga est, imponi | 5 |
| debent. Commode uero uel super lin<a>menta uel sine his imponitur len- | |
| ticula ex melle aut malicorium ex uino coctum; quae et per se et mixta | |
| idonea sunt. Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda uel malua con- | 11f.1 |
| trita uel faeni Graeci liniue semen ex passo coctum superdandum est. | |
| Quicquid deinde impositum est, non astringi sed modice deligari debet. | |
| Illo neminem decipi decet, ut in hoc genere cerato utatur. Cetera quae | |
| pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem indu- | 5 |
| cendam, conueniuntque, in uulneribus exposita sunt. |