| Nonnunquam autem et ex eiusmodi abscessibus et ex aliis ul- | 5.28.12a.1 |
| cerum generibus fistulae oriuntur. Id nomen est ulceri alto, angusto, | |
| calloso. Fit in omni fere parte corporis, habetque quaedam in singulis | |
| locis propria. Prius de communibus dicam. Genera igitur plura fistu- | |
| larum sunt, siquidem aliae breues sunt, aliae altius penetrant; aliae | 5 |
| rectae intus feruntur, aliae multoque plures transuersae; aliae sim- | |
| plices sunt, aliae duplices triplicesue ab uno ore intus orsae quae | |
| fiunt; aut etiam in plures sinus diuiduntur; aliae rectae, aliae flexae | |
| et tortuosae sunt. Aliae intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilagi- | 12b.1 |
| nem penetrant aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perueniunt; | |
| aliae deinde facile, aliae cum difficultate curantur; atque etiam quae- | |
| dam insanabiles reperiuntur.—Expedita curatio in fistula simplici | |
| recenti intra carnem, adiuuatque ipsum corpus, si iuuenile, si firmum | 5 |
| est: inimica contraria his sunt; itemque si fistula os uel cartilagi- | |
| nem uel neruum uel musculos laesit; si articulum occupauit; si uel ad | |
| uessicam uel ad pulmonem uel ad uuluam uel ad grandes uenas ar- | |
| teriasue uel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem, penetrauit. | |
| Ad intestina quoque eam tendere semper periculosum, saepe pesti- | 12c.1 |
| ferum est. Quibus multum mali accedit, si corpus uel aegrum uel | |
| senile <uel> mali habitus est. Ante omnia autem demitti specillum | |
| in fistulam conuenit, ut quo tendat et quam alte perueniat, scire pos- | |
| simus, simul etiam protinus umida an siccior sit; quod extracto spe- | 5 |
| cillo patet. Si uero os in uicino est, id quoque disci potest, iam necne | |
| eo fistula peruenerit; * * penetrauit, quatenus nocuerit. Nam si molle | 12d.1 |
| est, quod ultimo specillo contingitur, intra carnem adhuc uitium est: | |
| si magis id renititur, ad os uentum est. Ibi deinde si labitur specillum, | |
| nondum caries est: si non labitur, sed aequali innititur, caries quidem, | |
| uerum adhuc leuis est: si inaequale quoque et asperum subest, uehe- | 5 |
| mentius os exessum est. At cartilago ubi subsit, ipsa sedes docet per- | 12e.1 |
| uentumque esse ad eam ex renisu patet. Et ex his quidem colliguntur | |
| fistularum sedes, spatia, noxae: simplices uero eae sint, an in plures | |
| partes diducantur, cognosci potest ex modo puris; cuius si plus fertur | |
| quam quod simplici spatio conuenit, plures sinus esse manifestum est; | 5 |
| cumque fere iuxta sint caro et neruos et aliqua neruosa, quales fere | |
| tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures | |
| sinus intus diuersa corporis genera perroserint. Siquidem in carne | 12f.1 |
| pus leue, album, copiosius fertur; at ex neruoso loco coloris quidem | |
| eiusdem, sed tenuius et minus; ex neruo pingue et oleo non dissimile. | |
| Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae | |
| penetrarint, quia saepe cum quis aliter decubuit aliterue membrum | 5 |
| conlocauit, pus ferri quod iam desierat iterum incipit; testaturque non | |
| solum alium sinum esse ex quo descendat, sed etiam in aliam corporis | |
| partem eum tendere. Sed si <et> in carne et recens et simplex est, ac | 12g.1 |
| neque rugosa neque caua sede neque in articulo, sed in eo membro, | |
| quod per se inmobile non nisi cum toto corpore mouetur, satis pro- | |
| ficiet emplastrum, quod recentibus uulneribus inponitur, dum habeat | |
| uel sale uel alumen uel squamam aeris uel aeruginem uel ex metallicis | 5 |
| aliquid; exque eo collyrium fieri debet altera parte tenuius, altera | |
| parte paulo plenius; idque ea parte, qua tenuius est, antecedente | |
| demitti oportet in fistulam, donec purus sanguis se ostendat. | |
| Quae in omnibus collyris fistularum perpetua sint. Idem deinde em- | 12h.1 |
| plastrum in linteolo superinponendum, supraque inicienda spongia est | |
| in acetum ante demissa; soluique quinto die satis est. Genusque uictus | |
| adhibendum est, quo carnem ali docui. Ac si longius | |
| a praecordis fistula est, ex interuallo ieiunum radiculas esse, deinde | 5 |
| uomere necessarium est. Vetustate callosa fit fistula. Callus autem | |
| neminem fallit, quia durus est et aut albus aut pallidus. Sed tum uali- | 12i.1 |
| dioribus medicamentis opus est; quale est, quod habet: papaueris | |
| lacrimae P. 𐆖 I; cummis P. 𐆖 III #¹¹⁰⁹; cadmiae P. 𐆖 IIII; atramenti | |
| sutori P. 𐆖 VIII; ex quibus aqua coactis collyrium fit. Aut in quo | |
| sunt: gallae P. 𐆖 #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰; aeruginis, sandaracae, aluminis Aegypti, sin- | 5 |
| gulorum P. #¹¹¹⁴ I; atramenti sutori conbusti P. #¹¹¹⁴ II. Aut quod constat | |
| ex chalcitide et saxo calcis, quibus auripigmenti dimidio minus quam | |
| in singulis prioribus est adicitur; eaque melle cocto excipiuntur. Ex- | 12k.1 |
| peditissimum autem est ex praecepto Megetis aeruginis rasae P. 𐆖 II | |
| conterere, deinde Hammoniaci thymiamatis P. #¹¹¹⁴ I aceto liquare, eo- | |
| que infuso aeruginem c<o>gere; idque ex primis medicamentis est. Sed | |
| ut haec maximi effectus sunt, sic, cui i<s>ta non adsunt, facile tamen | 5 |
| est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere: satisque est | |
| uel papyrum intortum uel aliquid ex penicillo in modum collyri ad- | |
| strictum eo inlini. Scilla quoque cocta et mixta cum calce callum | |
| exest. Si quando uero longior sed transuersa fistula est, demisso spe- | 12l.1 |
| cillo contra principium huius incidi commodissimum est, et collyrium | |
| utrinque demitti. At si duplicem esse fistulam aut multiplicem ex- | |
| istimamus, sic tamen ut breuis intraque carnem sit, collyrio uti non | |
| debemus, quod unam partem curet, reliquas omittat; sed eadem me- | 5 |
| dicamenta arida in calamum scriptorium coicienda sunt, isque | |
| ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus | |
| conpellantur: aut eadem ex uino liquanda, uel, si sordidior | 12m.1 |
| fistula est, ex mulso, si callosior, ex aceto sunt idque intus | |
| infundendum. Quicquid inditum est, superponenda sunt, quae refri- | |
| gerent et reprimant: nam fere quae circa fistulam sunt, habent ali- | |
| quid inflammationis. Neque alienum est, ubi qui soluerit, antequam | 5 |
| rursus alia medicamenta coiciat, per oricularium clysterem fistulam | |
| eluere; si plus puris fertur, uino; si callus durior est, aceto; si iam | |
| purgatur, mulso uel aqua, in qua eruum coctum sit, sic ut huic quoque | |
| mellis paulum adiciatur. Fere uero fit, ut ea tunica, quae inter | |
| f<o>r<a>men | 12n.1 |
| et integram carnem est, uicta medicamentis tota exeat, infraque ulcus | |
| purum sit; quod ubi contigit, imponenda glutinantia sunt, praecipue- | |
| que spongia melle cocto inlita. Neque ignoro multis placuisse lin<a>- | |
| mentum in modum collyri compositum tinctum melle demitti; sed | 5 |
| celerius id glutinat quam impletur. Neque uerendum est, ne purum | |
| corpus puro corpori iunctum non coeat: adiectis quoque medicamentis | |
| ad id efficacibus * * * cum saepe exulceratio digitorum, nisi magna | |
| cura prospeximus, sanescendo in unum eos iungat. |