| Est etiam ulceris genus, quod a faui similitudine ΚΗΡΙΟΝ | 5.28.13a.1 |
| a Graecis nominatur, idque duas species habet. Alterum est subalbi- | |
| dum, furunculo simile, sed maius et cum dolore maiore. Quod ubi | |
| maturescit, habet foramina, per quae fertur umor glutinosus et pu- | |
| rulentus; neque tamen ad iustam maturitatem peruenit. Si diuisum | 5 |
| est, multo plus intus corrupti quam in furunculo apparet altiusque | |
| descendit. Raro fit nisi in scapulis. Alterum * * * est minus super cor- | 13b.1 |
| pus eminens, durum, latum, subuiride, subpallidum, magis exulcera- | |
| tum: siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae | |
| fertur umor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis aut uisci | |
| referens, interdum olei. Si inciditur, uiridis intus caro apparet. Dolor | 5 |
| autem <et> inflammatio ingens est, adeo ut acutam quoque febrem | |
| mouere consuerint.—Super id, quod minus crebris foraminibus ex- | |
| asperatum est, recte inponitur et ficus arida et lini semen in mulso | |
| coctum et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae pro- | |
| prie huc pertinentia supra posui. Super alterum et eadem | 13c.1 |
| medicamenta, et farina ex mulso cocta, sic ut <e>i dimidium resinae | |
| terebenthinae misceatur; et ficus in mulso decocta, cui paulum hysopi | |
| contriti sit adiectum; et uuae t<a>miniae pars quarta fico adiecta. Quod | |
| si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus | 5 |
| usque ad sanam carnem excidi oportebit. Vlcere ablato super plagam | |
| medicamenta danda sunt, primum quae pus citent, deinde quae pur- | |
| gent, tum quae impleant. |