| Sunt uero quaedam uerrucis similia, quorum diuersa nomina | 5.28.14a.1 |
| ut uitia sunt. ACROCHORDONA uocant, ubi sub cute coit aliquid | |
| durius, et interdum paulo asperius, coloris eiusdem, infra tenue, ad | |
| cutem latius; idque modicum est, quia raro fabae magnitudinem ex- | |
| cedit. Vix unum tantum eodem tempore nascitur, sed <fere> plura, | 5 |
| maximeque in pueris; eaque nonnumquam subito desinunt, nonnum- | |
| quam mediocrem inflammationem excitant; sub qua etiam in pus | |
| conuertuntur. At THYMION nominatur, quod super corpus quasi | 14b.1 |
| uerrucula eminet, ad cutem tenue, supra latius, subdurum et in summo | |
| perasperum. Idque summum colorem floris thymi repraesentat, unde | |
| ei nomen est, ibique facile finditur et cruentatur; nonnumquam ali- | |
| quantum sanguinis fundit, fere<que> circa magnitudinem fabae | 5 |
| Aegyptiae est, raro maius, interdum perexiguum. Modo unum autem, | |
| modo plura nascuntur, uel in palmis uel inferioribus pedum partibus. | |
| Pessima tamen in obscenis sunt maximeque ibi sanguinem fundunt. | |
| MYRMECIA autem uocantur humili<o>ra thym<i>o durioraque, quae | 14c.1 |
| radices altius exigunt maioremque dolorem mouent: infra lata, super | |
| autem tenuia, minus sanguinis mittunt; magnitudine uix umquam | |
| lupini modum excedunt. Nascuntur ea quoque aut in palmis, aut in- | |
| ferioribus pedum partibus. CLAVVS autem nonnumquam quidem | 5 |
| alibi, sed in pedibus tamen maxime nascitur, praecipue ex contuso, | |
| quamuis interdum aliter; dolorem, etiamsi non alias, tamen ingre- | |
| dienti mouet. |