| Ex his acrochordon et thymium saepe etiam per se finiuntur, et | 5.28.14d.1 |
| quo minora sunt, eo magis. Myrmecia et claui sine curatione uix um- | |
| quam desinunt. Acrochordon, si excissa est, nullam radiculam reli<n>- | |
| quit, ideoque ne renascitur quidem. Thymio clauoque excissis, sub<ter> | |
| rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem, eaque | 5 |
| relicta idem rursus exigit. Myrmecia latissimis radicibus inhaerent, | |
| ideoque ne excidi quidem sine exulceratione magna possunt. Clauum | |
| subinde radere commodissimum est: nam sine ulla ui sic mollescit; | |
| ac si sanguinis quoque aliquid emissum est, saepe emoritur. Tollitur | 14e.1 |
| etiam, si quis eum circumpurgat, deinde inponit resinam, cui miscuit | |
| pulueris paulum, quem ex lapide molari contrito fecit. Cetera uero ge- | |
| nera medicamentis adurenda sunt; aliisque id, quod ex faece uini; | |
| myrmecis id, quod ex alumine et sandaraca est, aptissimum. Sed ea, | 5 |
| quae circa sunt, foliis contegi debent, ne ipsa quoque exulcerentur; | |
| deinde postea lenticula imponi. Tollit thym<i>um etiam ficus in | |
| aqua cocta. |