| At pusulae maxime uernis temporibus oriuntur. Earum plura | 5.28.15a.1 |
| genera sunt. Nam modo circa totum corpus partemue aspritudo quae- | |
| dam fit, similis iis pusulis, quae ex urtica uel sudore nascuntur: ex- | |
| anthemata Graeci uocant; eaque modo rubent, modo colorem cutis non | |
| excedunt. Nonnumquam plures similes uaris oriuntur, nonnumquam | 15b.1 |
| maiores pusulae liuidae aut pallidae aut nigrae, aut aliter naturali | |
| colore mutato; subestque his umor. Vbi eae ruptae sunt, infra quasi | |
| exulcerata caro apparet: phlyctaenae Graece nominantur. Fiunt uel | |
| ex frigore uel ex igne uel ex medicamentis. Ph<l>yzacion autem paulo | 5 |
| durior pusula est, subalbida, acuta, ex qua ipsa quod exprimitur umi- | |
| dum est. At <ex> pusulis uero nonnumquam etiam ulcuscula <fi>unt aut | |
| aridiora aut umidiora; et modo tantum cum prurigine, modo etiam | |
| cum inflammatione aut dolore; exitque aut pus aut sanies aut utrum- | |
| que; maximeque id euenit in aetate puerili, raro in medio corpore, | 10 |
| saepe in eminentibus partibus. Pessima pusula est, quae epinyctis uo- | 15c.1 |
| catur: ea colore uel subliuida uel nigra uel alba esse consueuit. Circa | |
| hanc autem uehemens inflammatio est; et cum adaperta est, reperitur | |
| intus exulceratio muccosa, colore umori suo similis. Dolor ex ea supra | |
| magnitudinem eius est: neque enim ea faba maior est. Atque haec | 5 |
| quoque oritur in eminentibus <partibus> et fere noctu; unde nomen | |
| quoque a Graecis ei inpositum est.—In omnium uero pusularum cura- | 15d.1 |
| tione primum est multum ambulare atque exerceri; si quid ista pro- | |
| hibet, gestari. Secundum est cibum minuere, abstinere ab omnibus | |
| acribus et extenuantibus; eademque nutrices facere oportet, si lactens | |
| puer ita adfectus est. Praeter haec is, qui iam robustus est, si pusulae | 5 |
| minutae sunt, desudare in balneo debet, simulque super eas nitrum in- | |
| spergere oleoque uinum miscere et sic ungui; tum descendere in solium. | |
| Si nihil sic proficitur, aut si maius pusularum genus occupauit, im- | |
| ponenda lenticula est, detractaque summa pellicula ad medicamenta | |
| lenia transeundum est. Epinyctis post lenticulam recte herba quoque | 15e.1 |
| sanguinali uel uiridi coriandro curatur. Vlcera ex pusulis facta tollit | |
| spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his inuicem rosa | |
| atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat. Proprie | |
| ad eas pusulas, quae infantes male habent, lapidis, quem pyriten uo- | 5 |
| cant, P. #¹¹¹⁴ VIII cum quinquaginta amaris nucibus miscetur, adiciun- | |
| turque olei cyathi tres. Sed prius ungui ex cerussa pusulae debent, | |
| tum hoc inlini. |