| Scabies uero durior: cutis rubicunda, ex qua pusulae oriuntur, | 5.28.16a.1 |
| quaedam umidiores, quaedam sicciores. Exit ex quibusdam sanies, fit- | |
| que ex his continuata exulceratio pruriens; serpitque in quibusdam cito. | |
| Atque in aliis quidem ex toto desinit, in aliis uero certo tempore anni | |
| reuertitur. Quo asperior est quoque prurit magis, eo difficilius tollitur: | 5 |
| itaque eam, quae talis est, agrian [id est feram] Graeci appellant.—In | 16b.1 |
| hoc quoque uictus ratio eadem quae supra necessaria est: medi- | |
| camentum autem ad incipientem hanc idoneum est, quod fit ex spodi, | |
| croci, aeruginis, singulorum P. #¹¹¹⁴ <I>; piperis albi, omphaci, singu- | |
| lorum P. 𐆖 I; cadmiae P. #¹¹¹⁴ VIII. At ubi iam exulceratio est, id, | 5 |
| quod fit ex sulpuris P. #¹¹¹⁴ I; cerae P. #¹¹¹⁴ IIII; picis liquidae hemina; | |
| olei sextaris duobus; quae simul incocuntur, dum crassitudo mellis sit. | |
| Est etiam quod ad Protarchum auctorem refertur. Habet farinae lupi- | 16c.1 |
| norum S. I.; nitri cyathos IIII S.; picis liquidae heminam; resinae | |
| umidae selibram; aceti cyathos tres. Crocum quoque, Lycium, aerugo, | |
| murra, cinis aequis portionibus recte miscentur, <et> ex passo cocun- | |
| tur; idque omnem pituitam ubique sustinet. Ac si nihil aliud est, | 5 |
| amurca <ad> tertiam partem decocta uel sulpur pici liquidae mix- | |
| tum, sicut in pecoribus proposui, hominibus quo- | |
| que scabie laborantibus opitulantur. |