| Inpetiginis uero species sunt quattuor. Minime mala est, quae | 5.28.17a.1 |
| similitudinem scabie repraesentat: nam et rubet <et> durior est et ex- | |
| ulcerata est et roditur. Distat autem ab ea, quod magis exulcerata est | |
| et uaris similis pusulas habet; uidenturque esse in ea quasi bullulae | |
| quaedam, ex quibus interposito tempore squamulae resoluuntur; cer- | 5 |
| tioribus<que> hoc temporibus reuertitur. Alterum genus peius est, | 17b.1 |
| simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque; figuras uarias habet; | |
| squamulae ex summa cute discedunt; ros<i>o maior est; celerius et latius | |
| procedit certioribusque etiamnum quam prior temporibus et fit et | |
| desinit: rubrica cognominat<ur>. Tertia etiannum deterior est: nam | 5 |
| et crassior est et durior et magis tumet; in summa cute finditur et | |
| uehementius roditur. Ipsa quoque squamosa sed nigra; proceditque et | |
| late nec tarde; et minus errat in temporibus, quibus aut oritur aut | |
| desinit neque ex toto tollitur: nigrae cognomen est. Quartum genus | 17c.1 |
| est, quod curationem omnino non recipit, distans colore: nam sub- | |
| albidum est et recenti cicatrici simile; squamulasque habet <pallidas, | |
| quasdam subalbidas>, quasdam lenticulae similes, quibus dempti<s> | |
| nonnumquam profluit sanguis. Alioqui uero umor eius albidus est, | 5 |
| cutis dura atque fissa est; proceditque latius. Haec uero omnia genera | |
| maxime oriuntur in pedibus et manibus; atque ungues quoque in- | |
| festant. Medicamentum non aliud ualentius est quam quod ad scabiem | |
| quoque pertinere sub auctore Protarcho retuli. Sarapion autem | |
| nitri P. #¹¹¹⁴ II, sulpuris P. #¹¹¹⁴ IIII excipiebat resina copiosa, eaque ute- | 10 |
| batur. |