| Porrigo autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae | 6.2.1.1 |
| surgunt haeque a cute resoluuntur: et interdum madent, multo saepius | |
| siccae sunt. Idque euenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco, huic | |
| quoque modo malo odore, modo nullo accedente. Fereque id in capillo | |
| fit, rarius in barba, aliquando etiam in supercilio. Ac neque sine ali- | 5 |
| quo uitio corporis nascitur neque ex toto inutile est: nam bene integro | |
| capite non exit.—Vbi aliquod in eo uitium est, non incommodum est | |
| summam cutem potius subinde corrumpi quam id quod nocet in aliam | |
| partem magis necessariam uerti. Commodius est ergo subinde pectendo | 2.1 |
| repurgare quam id ex toto prohibere. Si tamen ea res nimium offendit, | |
| quod umore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, | |
| caput saepe radendum est, dein id super adiuuandum aliquis ex leuiter | |
| reprimentibus, quale est nitrum cum aceto, uel ladanum cum murteo | 5 |
| et uino, uel myrobalanum cum uino. Si parum per haec proficitur, | |
| uehementioribus uti licet, cum eo ut sciamus utique in recenti uitio id | |
| inutile esse. |