| Est etiam ulcus, quod a fici similitudine sycosis a Graecis | 6.3.1.1 |
| nominatur: caro excrescit. Et id quidem generale est: sub eo uero | |
| duae species sunt: alterum ulcus durum et rotundum est, alterum | |
| umidum et inaequale. Ex duro exiguum quiddam et glutinosum exit, | |
| ex umido †sumplus et mali odoris. Fit utrumque in is partibus, quae | 2.1 |
| pilis conteguntur: sed id quidem, quod callosum et rotundum est, | |
| maxime in barba, id uero, quod umidum, praecipue in capillo.—Super | |
| utrumque oportet inponere elaterium aut lini semen contritum et aqua | |
| coactum aut ficum in aqua decoctam aut emplastrum tetrapharmacum | 5 |
| ex aceto subactum; terra quoque Eretria ex aceto liquata recte in- | |
| linitur. |