| Arearum quoque duo genera sunt. Commune utrique est, | 6.4.1.1 |
| quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde ex- | |
| cidunt; ac si ictus is locus est, sanguis exit liquidus et mali odoris. In- | |
| crescitque utrumque in aliis celeriter, in aliis tarde; peius est i<d> quod | |
| densam cutem et subpinguem <et> ex toto glabram fecit. Sed ea, quae | 2.1 |
| alopecia nominatur, sub qualibet figura dilatatur. Est et in capillo et | |
| in barba. Id uero, quod a similitudine ophis appellatur, incipit ab oc- | |
| cipitio; duorum digitorum latitudinem non excedit; ad aures duobus | |
| capitibus serpit, quibusdam etiam ad frontem, donec se duo capita in | 5 |
| priore parte committant. Illud uitium in qualibet aetate e<s>t, hoc | |
| fere in infantibus.—Illud uix umquam sine curatione, hoc per se saepe | |
| finitur. Quidam haec genera arearum scalpello exasperant: quidam | 3.1 |
| inlinunt adurentia ex oleo, maximeque chartam conbustam: quidam re- | |
| sinam terebenthinam cum thabsia inducunt. Sed nihil melius est quam | |
| nouacula cottidie radere, quia, cum paulatim summa pellicula excisa | |
| est, adaperiuntur pilorum radiculae; neque ante oportet desistere, quam | 5 |
| frequentem pilum nasci apparuerit. Id autem, quod subinde raditur, | |
| inlini atramento scriptorio satis est. |