| Paene ineptiae sunt curare uaros et lenticulas et ephelidas, sed | 6.5.1.1 |
| eripi tamen feminis cura cultus sui non potest. Ex his autem, quas | |
| supra posui, uari lenticulaeque uulgo notae sunt; quam- | |
| uis rarior ea species est, quam semion Graeci uocant, cum sit | |
| ea lenticula rubicundior et inaequalior. Ephelis uero a plerisque igno- | 5 |
| ratur, quae nihil est nisi asperitas quaedam et durities mali coloris. | |
| Cetera non nisi in facie, lenticula etiam in alia parte nonnumquam | 2.1 |
| nasci solet; de qua per se scribere alio loco uisum operae pretium non | |
| est.—Sed uar<i> commodissime tolluntur inposita resina, cui <non> | |
| minus quam ipsa est aluminis scissilis, et paulum mellis adiectum est. | |
| Lenticulam tollunt galbanum et nitrum, cum pares portiones habent | 5 |
| contritaque ex aceto sunt, donec ad mellis crassitudinem uenerint. His | |
| corpus inlinendum et interpositis pluribus horis [mane] eluendum est | |
| oleoque leuiter unguendum. Ephelidem tollit resina, cui tertia pars | 3.1 |
| salis fossilis et paulum mellis adiectum est. Ad omnia ista uero atque | |
| etiam ad colorandas cicatrices potest ea compositio, quae ad Trypho- | |
| nem patrem auctorem refertur. In ea pares portiones <sunt> myro- | |
| balani magmatis, cretae Cimoliae subcaeruleae, nucum amararum, fa- | 5 |
| rinae hordei atque erui, struthi albi, sertulae Campanae seminis. Quae | |
| omnia contrita melle quam amarissimo coguntur, inlitumque <id> | |
| uespere mane <eluitur.> |