| ย ย Sed haec quidem mediocria sunt. Ingentibus uero et uariis | 6.6.1a.1 |
| casibus OCVLI nostri patent; qui cum magnam partem ad uitae simul et | |
| usum et dulcedinem conferant, summa cura tuendi sunt. Protinus | |
| autem orta lippitudine quaedam notae sunt, ex quibus quid euenturum | |
| sit colligere possumus. Nam si simul et lacrima et tumor et crassa | 5 |
| pituita <coeperint, si ea pituita> lacrimae mixta est, si ea lacrima | |
| calida <non> est, pituita uero alba et mollis, tumor non durus, longae | |
| ualetudinis metus non est. At si lacrima multa et calida, pituitae pau- | 1b.1 |
| lum, tumor modicus est, idque in uno oculo est, longum id, sed sine | |
| periculo futurum est. Idque lippitudinis genus minime cum dolore est, | |
| sed uix ante uicensimum diem tollitur, nonnumquam per duos | |
| menses durat. Quandoque finitur, pituita alba et mollis incipit | 5 |
| esse, lacrimaeque miscetur. At si simul ea utrumque oculum inuase- | |
| runt, potest esse breuior, sed periculum ulcerum est. Pituita autem | |
| sicca et arida dolorem quidem mouet, sed maturius desinit, nisi quid | |
| exulcerauit. Tumor magnus <si> sine dolore est et siccus, sine ullo | 1c.1 |
| periculo est: si siccus quidem, sed cum dolore est, fere exulcerat, et | |
| nonnumquam ex eo casu fit, ut palpebra cum oculo glutinetur. Eius- | |
| dem exulcerationis timor in palpebris pupillisue est, ubi super magnum | |
| dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt, aut etiam, si tumore [in] | 5 |
| finito diu lacrima cum pituita profluit. Peius etiamnum est, ubi | 1d.1 |
| pituita <pal>lida aut liuida est, lacrima calida et multa profluit, caput | |
| calet, a temporibus ad oculos dolor peruenit, nocturna uigilia urget, | |
| siquidem sub his oculus plerumque rumpitur, uotumque est, ut tantum | |
| exulceretur. Intus ruptum oculum febricula iuuat. Si foras iam ruptus | 5 |
| procedit, sine auxilio est. Si de nigro aliquid albidum factum est, diu | |
| manet: at si asperum et crassum est, etiam post curationem uestigium | |
| aliquod relinquit.โCurari uero oculos sanguinis detractione, medi- | 1e.1 |
| camento, balneo, uino uetustissimus auctor Hippocrates memoriae pro- | |
| didit: sed eorum tempora et causas parum explicuit, in quibus medi- | |
| cinae summa est. Neque minus in abstinentia et alui ductione saepe | |
| auxilii est. Hos igitur interdum inflammatio occupat, ubi cum tumore | 5 |
| in his dolor est, sequiturque pituitae cursus nonnumquam copiosior | |
| uel acrior, nonnumquam utraque parte moderatior. In eiusmodi casu | |
| prima omnium sunt quies et abstinentia. Ergo primo die loco obscuro | 1f.1 |
| cubare debet, sic ut a sermone quoque abstineat; nullum cibum ad- | |
| sumere, si fieri potest, ne aquam quidem; si[n] minus, certe quam | |
| minimum eius. Quod si graues dolores sunt, commodius secundo die; | |
| si tamen res urget, etiam primo sanguis mittendus est, utique, si in | 5 |
| fronte uenae tument, si firmo corpore materia superest. Si uero minor | |
| impetus, minus acrem curationem requirit; aluum, sed non nisi se- | |
| cundo tertioue die, duci oportet. <At> modica inflammatio neutrum ex | 1g.1 |
| his auxilium desiderat, satisque est uti quiete et abstinentia. Neque | |
| tamen lippientibus longum ieiunium necessarium est, ne pituita te- | |
| nuior atque acrior fiat: sed secundo die dari debet id, quod leuissimum | |
| uideri potest ex is, quae pituitam faciunt crassiorem; qualia sunt oua | 5 |
| sorbilia: si minor uis urget, pulticula quoque aut panis ex lacte. In- | |
| sequentibusque diebus quantum inflammationi detrahetur, tantum | |
| adici cibis poterit, sed generis eiusdem; utique ut nihil salsum, nihil | |
| acre, nihil ex is, quae extenuant, sumatur, nihil potui praeter aquam. | |
| Et uictus quidem ratio talis maxime necessaria est. Protinus autem | 1h.1 |
| primo die croci P. ๐ I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. | |
| <๐ II,> excipere oportet oui albo, donec mellis crassitudinem habeat, | |
| idque in linteolum inlin<e>re, et fronti adglutinare, ut conpressis uenis | |
| pituitae impetum cohibeat. Si crocum non est, tus idem facit. Linteolo | 5 |
| an lana excipiatur, nihil interest. Superinungui uero oculi debent, sic ut | 1i.1 |
| croci quantum tribus digitis conprehendi potest, sumatur; murrae ad | |
| fabae, papaueris lacrimae ad lenticulae magnitudinem; eaque cum | |
| passo conterantur, et specillo super oculum inducantur. Aliud ad idem: | |
| murrae P. ๐ #ยนยนยนโฐ; mandragorae suci P. ๐ I; papaueris lacrimae P. | 5 |
| ๐ II; foliorum rosae, cicutae seminis, singulorum P. ๐ III; acaciae P. | |
| ๐ IIII; cummis P. ๐ VIII. Et haec quidem interdiu: nocte uero, quo | 1k.1 |
| commodior quies ueniat, non alienum est superinponere candidi panis | |
| interiorem partem ex uino subactam: nam et pituitam reprimit, et, si | |
| quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur. Si | |
| graue id et durum propter magnum oculorum dolorem uidetur, oui et | 5 |
| album et uitellus in uas defundendum est, adiciendumque eo mulsi | |
| paulum, idque digito permiscendum. Vbi facta unitas est, demitti | |
| debet lana mollis bene carpta, quae id excipiat, superque oculos inponi. | |
| Ea res et leuis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, | 1l.1 |
| et glutinari oculum non patitur. Farina quoque hordeacia cocta, et | |
| cum malo Cotoneo cocto mixta commode inponitur; neque a ratione | |
| abhorret etiam penicillo potissimum uti expresso, si leuior impetus est, | |
| ex aqua, si maior, ex posca. Priora fascia deliganda sunt, ne per | 5 |
| somnum cadant: at hoc superinponi satis est, quia et reponi ab ipso | |
| commode potest, et, cum inaruit, iterum madefaciendum est. Si tantum | 1m.1 |
| mali est, ut somnum diu prohibeat, eorum aliquod dandum est, quae | |
| anodyna Graeci appellant; satisque puero quod erui, uiro quod fabae | |
| magnitudinem impleat. In ipsum uero oculum primo die, nisi modica | |
| inflammatio est, nihil recte coicitur: saepe enim potius concitatur | 5 |
| eo pituita quam minuitur. A secundo die graui quoque lippitudini | |
| per indita medicamenta recte succurritur, ubi uel iam sanguis missus | |
| uel aluus ducta est, aut neutrum necessarium esse manifestum est. |