Quo grauior uero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medi- 6.6.8b.1
camentum debet adiecto uel albo oui uel muliebri lacte. At si neque
medicus neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum
<in> oculos penicillo ad id ipsum facto infusum id malum lenit. Vbi
uero aliquis releuatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias 5
fortasse leniores futuras discutiunt balneum et uinum. Igitur lauari 8c.1
debet leuiter ante oleo perfricatus diutiusque in cruribus et feminibus,
multaque calida aqua fouere oculos; deinde per caput prius calida,
deinde egelida perfundi: <a> balineo cauere ne quo frigore afflatuue
laedatur; post haec cibo paulo pleniore quam ex eorum dierum consuetu- 5
dine uti uitatis tamen omnibus pituitam extenuantibus. Vinum bibere
<lene,> subausterum, modice uetus, neque effuse neque timide, ut ne-
que cruditas ex eo et tamen somnus fiat lenianturque intus latentia
acria. Si quis in balineo sensit maiorem oculorum perturbationem 8d.1
quam attulerat, quod incidere is solet, qui manente adhuc pituitae
cursu festinarunt, quam primum discedere debet, nihil eo die uini
adsumere, cibi minus etiam quam pridie. Deinde cum primum satis
pituita substitit, iterum ad usum balinei redire. Solet tamen euenire 5
nonnumquam siue tempestatium uitio siue corporis, ut pluribus diebus
neque dolor neque inflammatio et minime pituitae cursus finiatur.
Quod ubi incidit iamque ipsa uetustate res matura est, ab his isdem
auxilium petendum est [id est balineo et uino]. Haec enim ut in re- 8e.1
centibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere, sic
in ueteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia
esse consuerunt, uidelicet hic quoque ut alibi, cum secunda uana fue-
runt, contrariis adiuuantibus. Sed ante tonderi ad cutem conuenit, 5
deinde in balineo aqua calida quam plurima caput atque oculos fouere,
tum utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino unguento;
continereque in lectulo se, donec omnis calor, qui conceptus est, finia-
tur desinatque sudor, qui necessario in capite collectus est. Tum ad 8f.1
idem cibi uinique genus ueniendum, sic ut potiones meracae sint;
obtegendumque caput et quiescendum. Saepe enim post haec grauis
somnus, saepe sudor, saepe alui deiectio pituitae cursum finit. Si le-
uatum malum est, quod aliquanto saepius fit, per plures dies idem 5
fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur. Si diebus isdem aluus
nihil reddit, ducenda est, quo magis superiores partes leuentur. Non- 8g.1
numquam autem ingens <in>flammatio tanto impetu erumpit, ut ocu-
los sua sede propellat: proptosin id, quoniam oculi procidunt, Graeci
appellant. His utique, si uires patiuntur, sanguinem mitti; si id fieri
non potest, aluum duci, longioremque inediam indici necessarium 5
est. Opus autem lenissimis medicamentis est, ideoque Cleonis collyrio
quidam, quod ex duobus ante positum est, utuntur: sed op-
tumum <est> Nilei, neque de ullo magis inter omnes auctores con-
uenit.