| Id habet nardi Indici, papaueris lacrimae, singulorum P. 𐆖 #¹¹¹⁰; | 6.6.9a.1 |
| cummis P. 𐆖 I; croci P. 𐆖 II; foliorum rosae recentium P. 𐆖 IIII; | |
| quae uel aqua pluuia[ti]li, uel uino leni, subaustero coguntur. Neque | |
| alienum est malicorium uel sertulam Campanam ex uino coquere, | |
| deinde conterere; aut murram nigram cum rosae foliis miscere; aut | 5 |
| hyoscyami <folia> cum oui uitello cocti aut farinam cum acaciae suco | |
| uel passo aut mulso; quibus si folia quoque papaueris adiciuntur, ali- | |
| quanto ualentiora sunt. Horum aliquo praeparato penicillo fouere ocu- | 9b.1 |
| los oportet ex aqua calida expresso, in qua ante uel murti uel rosae | |
| folia decocta sint; deinde ex illis aliquid inponi. Praeter haec ab | |
| occipitio incisa cute cucurbitula adhibenda est. Quod si per haec re- | |
| stitutus oculus in sedem suam non est eodemque modo prolapsus per- | 5 |
| manet, scire oportet lumen esse amissum; deinde futurum ut aut in- | |
| durescat is aut in pus uertatur. Si suppuratio se ostendit ab eo angulo, | |
| qui tempori propior est, incidi oculus debet, ut effuso pure et inflam- | |
| matio ac dolor finiatur, et intus tunicae residant, quo minus foeda | |
| postea facies sit. Vtendum deinde uel his collyriis est ex lacte aut ouo, | 9c.1 |
| uel croco * * * uel cui album oui misceatur. At si induruit et sic | |
| emortuus est, ne in pus uerteretur, quatenus foede prominebit, ex- | |
| cidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id | |
| scalpellus incidat; tum eadem medicamenta erunt coicienda, donec | 5 |
| omnis dolor finiatur. Isdem medicamentis in eo quoque oculo utendum | |
| est, qui prius procidit, dein per plura loca fissus est. |