Solent etiam carbunculi ex inflammatione nasci, nonnumquam 6.6.10.1
in ipsis oculis, nonnumquam in palpebris, et in his ipsis modo ab
interiore modo ab exteriore.—In hoc casu aluus ducenda est, cibus
minuendus, lac potui dandum, ut acria quae laeserunt leniantur. Quod
ad cataplasmata et medicamenta pertinet, is utendum, quae aduersum 5
inflammationem proposita sunt. Atque hic quo-
que Nilei collyrium optimum est: si tamen carbunculus in exteriore
palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex
mulso coctum; aut si id non est, tritici farina eodem modo cocta.