| Pusulae quoque ex inflammatione interdum oriuntur. Quod | 6.6.11.1 |
| si inter initia protinus incidit, magis etiam seruanda sunt, quae de | |
| sanguine et quiete supra proposui: sin serius quam ut | |
| sanguis mitti possit, aluus tamen ducenda est; si id quoque aliqua res | |
| inhibet, utique uictus ratio seruanda est. Medicamentis autem h<u>c | 5 |
| quoque lenibus opus est, quale Nilei, quale Cleonis est. |