| Ex tempestatibus aquilo tussim mouet, fauces exasperat, uentrem | 2.1.10.1 |
| adstringit, urinam sup<p>rimit, horrores excitat, item dolores lateris et | |
| pectoris. Sanum tamen corpus spissat et mobilius atque expeditius | |
| reddit. Auster aures hebetat, sensum tardat, capitis dolores mouet, | 11.1 |
| aluum soluit, totum corpus efficit hebes, umidum, languidum. Ceteri | |
| uenti, quo uel huic uel illi propiores sunt, eo magis uicinos his illisue | |
| affectus faciunt. Denique omnis calor iecur et lienem inflat, mentem | |
| hebetat; ut anima deficiat, ut sanguis prorumpat, efficit. Frigus modo | 12.1 |
| neruorum distentionem, modo rigorem infert; illud spasmos, hoc te- | |
| tanos Graece nominatur; nigritiem in ulceribus, horrores in febribus | |
| excitat. In siccitatibus acutae febres, lippitudines, tormina, urinae | |
| difficultas, articulorum dolores oriuntur; per imbres longae febres, | 5 |
| alui deiectiones, angina, cancri, morbi comitiales, resolutio neruorum | |
| (paralysin Graeci nominant). Neque solum interest, quales dies sint, | 13.1 |
| sed etiam, quales ante praecesserint. Si hiemps sicca septentrionales | |
| uentos habuit, uer autem austros et pluuias exhibet, fere subeunt lip- | |
| pitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideo- | |
| que praecipue in muliebribus. Si uero austri pluuiaeque hiemem occu- | 14.1 |
| parunt, uer autem frigidum et siccum est, grauidae quidem feminae, | |
| quibus tum adest partus, abortu periclitantur; eae uero, quae gignunt, | |
| inbecillos uixque uitales edunt. Ceteros lippitudo arida et, si seniores | |
| sunt, grauedines atque destillationes male habent. At si a prima hieme | 15.1 |
| austri ad ultimum uer continuarint, laterum dolores et insania febrici- | |
| tantium, quam <ph>renesin appellant, celerrime rapiunt. Vbi uero calor | |
| a primo uere orsus aestatem quoque similem exhibet, necesse est mul- | |
| tum sudorem in febribus subsequi. At si sicca aestas aquilones ha- | 5 |
| buit, autumno uero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima | |
| est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur. Sin | 16.1 |
| autem autumnus quoque aeque siccus isdem aquilonibus perflatur, | |
| omnibus quidem mollioribus corporibus, inter quae muliebria esse pro- | |
| posui, secunda ualetudo contingit: durioribus uero instare | |
| possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae partim longae, | 5 |
| et i morbi, qui ex <a>tra bile nascuntur. |