| Quod ad aetates uero pertinet, pueri proximique his uere optime | 2.1.17.1 |
| ualent, et aestate prima tutissimi sunt, senes aestate et autumni prima | |
| parte, iuuenes hieme quique inter iuuentam senectutemque sunt. Ini- | |
| micior senibus hiemps, aestas adulescentibus est. Tum si qua inbecil- | 18.1 |
| litas oritur, proximum est, ut infantes tenerosque adhuc pueros ser- | |
| pentia ulcera oris, quae ΑΦΘΑΣ Graeci nominant, uomitus, noctur- | |
| nae uigiliae, aurium umor, circa umbilicum infla<mma>tiones exer- | |
| ceant. Propriae etiam dentientium gingiuarum exulcerationes, febri- | 5 |
| culae, interdum neruorum distentiones, alui deiectiones; maximeque | |
| caninis dentibus orientibus male habent; quae pericula plenissimi | |
| cuiusque sunt, et cui maxime uenter adstrictus est. At ubi aetas pau- | 19.1 |
| lum processit, glandulae, et uertebrarum, quae in spina sunt, aliquae | |
| inclinationes, struma, uerrucarum quaedam genera dolentia (ΑΚΡΟ- | |
| ΧΟΡΔΟΝΑΣ Graeci appellant) et plura alia tubercula oriuntur. In- | |
| cipiente uero iam pube, et ex isdem mult<a>, et longae febres, san- | 5 |
| guinis ex naribus cursus. Maximeque omnis pueritia, primum circa | 20.1 |
| quadragesimum diem, deinde septimo mense, tum septimo anno, | |
| postea circa pubertatem periclitatur. Si qua etiam genera morborum | |
| in infantem inciderunt, ac neque pubertate neque primis coitibus ne- | |
| que in femina primis menstruis finita sunt, fere longa sunt: saepius | 5 |
| tamen morbi pueriles, qui diutius manserunt, terminantur. Adule- | 21.1 |
| scentia morbis acutis item comitialibus tabique maxime obiecta est; | |
| fereque iuuenes sunt, qui sanguinem expuunt. Post hanc aetatem la- | |
| terum et pulmonis dolores, lethargus, cholera, insania, sanguinis per | |
| quaedam uelut ora uenarum (ΑΙΜΟ<Ρ>ΡΟΙΔΑΣ Graeci appellant) | 5 |
| profusio. In senectute spiritus et urinae difficultas, grauedo, articu- | 22.1 |
| lorum et renum dolores, neruorum resolutiones, malus corporis habitus | |
| (†ΚΑΚΕΞΙΑΝ Graeci appellant), nocturnae uigiliae, uitia longiora | |
| aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta aluus, et quae | |
| secuntur hanc, tormina uel leuitas intestinorum ceteraque uentris fusi | 5 |
| mala. Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item ui- | 23.1 |
| scerum et laterum dolores fatigant. Obesi plerumque acutis morbis | |
| et difficultate spirandi strangulantur, subitoque saepe moriuntur; | |
| quod in corpore tenuiore uix euenit. |