| Ante aduersam autem ualetudinem, ut supra | 2.2.1.1 |
| dixi, quaedam NOTAE oriuntur, quarum omnium commune est ali- | |
| ter se corpus habere atque consueuit, neque in peius tantum sed etiam | |
| in melius. Ergo si plenior aliquis et speciosior et coloratior factus est, | |
| suspecta habere bona sua debet; quae quia neque in eodem habitu sub- | 5 |
| sistere neque ultra progredi possunt, fere retro quasi ruina quadam re- | |
| uoluuntur. Peius tamen signum est, ubi aliquis contra consuetudinem | 2.1 |
| emacuit et colorem decoremque amisit, quoniam in is, quae superant, | |
| e<s>t quod morbus demat; in is, quae desunt, non est quod ipsum mor- | |
| bum ferat. Praeter haec protinus timeri debet, si grauiora membra | |
| sunt, si crebra ulcera oriuntur, si corpus supra consuetudinem inca- | 5 |
| luit; si grauior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si sae- | |
| pius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur; | |
| si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem in- | |
| sudat, maximeque si circa pectus, aut ceruices, aut crura uel genua | |
| uel coxas. Item si marcet animus, si loqui et moueri piget, si corpus | 3.1 |
| torpet; si dolor praecordiorum est aut totius pectoris aut, qui in plu- | |
| rimis <e>uenit, capitis; si saliuae plenum os est, si oculi cum dolore | |
| uertuntur, si tempora adstricta sunt, si membra inhorrescunt, si spi- | |
| ritus grauior est; si circa frontem intentae uenae mouentur, si fre- | 5 |
| quentes oscitationes; si genua quasi fatigata sunt, totumue corpus | |
| lassitudinem sentit. Ex quibus saepe plura, numquam non aliqua | 4.1 |
| febrem antecedunt. In primis tamen illud considerandum est, nu<m> | |
| cui saepius horum aliquid eueniat neque ideo corporis ulla difficul- | |
| tas subsequatur. Sunt enim quaedam proprietates hominum, sine qua- | |
| rum notitia non facile quicquam in futurum praesagiri potest. Fa- | 5 |
| cile itaque securus est in is aliquis, quae saepe sine periculo euasit: | |
| ille sollicitari debet, cui haec noua sunt, aut qui ista numquam sine | |
| custodia sui tuta habuit. |