| Vbi uero febris aliquem occupauit, scire licet non periclitari, | 2.3.1.1 |
| si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi uisum est, cubat, cruri- | |
| bus paulum reductis, qui fere sani quoque iacentis habitus est; si fa- | |
| cile conuertitur, si noctu dormit, interdiu vigilat; si ex facili spirat, | |
| si non conflictatur; si circa umbilicum et pubem cutis plena est; si | 5 |
| praecordia eius sine ullo sensu doloris aequaliter mollia in utraque | |
| parte sunt: quod si paulo tumidiora sunt, sed tamen digitis cedunt | 2.1 |
| et non dolent, haec ualetudo, ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit. | |
| Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequali- | |
| ter totum insudat, et cuius febricula eo sudore finitur, securitatem | |
| pollicetur. Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas | 3.1 |
| cibi uel a primo seruata, uel etiam post fastidium orta. Neque terrere | |
| debet ea febris, quae eodem die finita est, ac ne ea quidem, quae, quam- | |
| uis longiore tempore euanuit, tamen ante alteram accessionem ex toto | |
| quieuit, sic ut corpus integrum, quod ΕΙΛΙΚΡΙΝΕΣ Graeci uocant, | 5 |
| fieret. Si quis autem incidit uomitus, mixtus esse et bile et pituita de- | 4.1 |
| bet, et in urina subsidere album, leue, aequale, sic ut etiam, si quae | |
| quasi nubeculae innatarint, in imum deferantur. At uenter ei, qui | 5.1 |
| a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo | |
| secunda ualetudine adsueuit, modo conuenientia iis, quae adsumun- | |
| tur. Peior cita aluus est: sed ne haec quidem terrere protinus debet, | |
| si matutinis temporibus coacta magis est, aut si procedente tempore | 5 |
| paulatim contrahitur et rufa est neque foeditate odoris similem aluum | |
| sani hominis excedit. Ac lumbricos quoque aliquos sub finem morbi | 6.1 |
| descendisse nihil nocet. Si infl<a>tio in superioribus partibus dolorem | |
| tumoremque fecit, bonum signum est sonus uentris inde ad inferiores | |
| partes euolutus, magisque etiam, si sine difficultate cum stercore | |
| excessit. | 5 |