| Contra grauis morbi periculum est, ubi supinus aeger iacet | 2.4.1.1 |
| porrectis manibus et cruribus; ubi residere uolt in ipso acuti morbi im- | |
| petu, praecipueque pulmonibus laborantibus; ubi nocturna uigilia pre- | |
| mitur, etiamsi interdiu somnus accedit; ex quo tamen peior est, qui | |
| inter quartam horam et noctem est, quam qui matutino tempore ad | 5 |
| quartam. Pessimum tamen est, si somnus neque noctu neque interdiu | 2.1 |
| accedit: id enim fere sine continuo dolore esse non potest. Neque uero | |
| signum bonum est etiam somno ultra debitum urgueri, peiusque, quo | |
| magis se sopor interdiu noctuque continuat. Mali etiam morbi testi- | 3.1 |
| monium est uehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhor- | |
| rescere, pus expuere, uix excreare, dolorem habere continuum, diffi- | |
| culter morbum ferre, iactare bracchia et crura, sine uoluntate lacri- | |
| mare; habere umorem glutinosum dentibus inhaerentem, cutem circa | 5 |
| umbilicum et pubem macram, praecordia inflammata, dolentia, dura, | |
| tumida, intenta, magisque si haec dextra parte quam sinistra sunt; | |
| periculosissimum tamen est, si uenae quoque ibi uehementer agitan- | |
| tur. Mali etiam morbi signum est nimis celeriter emacrescere; caput | 4.1 |
| et pedes manusque calidas habere uentre et lateribus frigentibus, | |
| aut frigidas extremas partes acuto morbo urguente, aut post sudorem | |
| inhorrescere; aut post uomitum singultum esse uel rubere oculos; aut | |
| post cupiditatem cibi postue longas febres hunc fastidire; aut mul- | 5 |
| tum sudare, maximeque frigido sudore, aut habere sudores non per | 5.1 |
| totum corpus aequales, quique febrem non finiant, et febres eas, quae | |
| cotidie tempore eodem reuertantur, quaeue semper pares accessiones | |
| habeant neque tertio quoque die leuentur quaeque continuent, ut per | |
| accessiones increscant, tantum per de<c>essiones molliantur, neque um- | 5 |
| quam integrum corpus dimittant. Pessimum est, si ne leuatur qui- | 6.1 |
| dem febris, sed aeque concitata continuat. Periculosum etiam est post | |
| arcuatum morbum febrem oriri, utique si praecordia dextra parte | |
| dura manserunt. Ac dolentibus his nulla acuta febris leviter terrere | |
| nos debet; neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis | 5 |
| neruorum distentio. Timere etiam ex somno mali morbi est, item- | 7.1 |
| que in prima protinus febre mentem esse turbatam membrumue ali- | |
| quod esse resolutum; ex quo casu quamuis uita redditur, tamen id | |
| fere membrum debilitatur. Vomitus etiam periculosus est si sincer<us | |
| est nec ei> pituita uel bilis est mixta, peiorque, si uiridis aut niger. | 5 |
| At mala urina est, in qua subsidunt subrubra et leuia; deterior, in | 8.1 |
| qua quasi folia quaedam tenuia atque alba; pessima ex his, si tam- | |
| quam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat. Diluta quoque | |
| atque alba uitiosa est, sed in <ph>reneticis maxime. Aluus autem mala | 9.1 |
| est ex toto suppressa; periculosa etiam, quae inter febres fluens con- | |
| quiescere hominem in cubili non patitur, utique, si quod descendit | |
| est perliquidum aut albidum aut pallidum aut spumans. Praeter haec | |
| periculum ostendit id quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, | 5 |
| leue, album, idemque subpallidum; uel si est aut liuidum aut bilio- | |
| sum aut cruentum aut peioris odoris quam ex consuetudine. Malum | |
| est etiam, quod post longas febres sincerum est. |