| Post haec indicia uotum est longum morbum fieri: si<c> enim | 2.5.1.1 |
| necesse est, nisi occidit. Neque uitae alia spes in magnis malis est, | |
| quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat porrigaturque in | |
| id tempus, quod curationi locum praestet. Protinus tamen signa quae- | |
| dam sunt, ex quibus colligere possimus morbum, etsi non interemit, | 5 |
| longius tamen tempus habiturum: ubi frigidus sudor inter febres non | 2.1 |
| acutas circa caput tantum aut ceruices oritur, aut ubi febre non quie- | |
| scente corpus <insudat, aut ubi corpus> modo frigidum modo calidum | |
| est et color alius ex alio fit, aut ubi, quod inter febres aliqua parte ab- | |
| scessit, ad sanitatem non peruenit, aut ubi aeger pro spatio parum | 5 |
| emacrescit; item si urina modo pura et liquida est, modo habet quae- | 3.1 |
| dam subsidentia, <aut si> leuia atque alba rubraue <sunt,> quae in ea | |
| subsidunt, aut si quasdam quasi m<i>culas repraesentat, aut si bull<ul>as | |
| excitat. |