| Sed inter haec quidem proposito metu spes tamen superest: | 2.6.1.1 |
| ad ultima uero iam uentum esse testantur nares acutae, conlapsa tem- | |
| pora, oculi concaui, frigidae languidaeque aures et imis partibus le- | |
| uiter <a>uersae, cutis circa frontem dura et intenta: color aut niger aut | 2.1 |
| perpallidus, multoque magis, si ita haec sunt, ut neque uigilia prae- | |
| cesserit neque uentris resolutio neque inedia. Ex quibus causis inter- | |
| dum haec spe<cie>s oritur, sed uno die finitur: itaque diutius durans | |
| mortis index est. Si uero in morbo uetere iam triduo talis est, in pro- | 3.1 |
| pinquo mors est, magisque, si praeter haec oculi quoque lumen refu- | |
| giunt et inlacrimant, quaeque in iis alba esse debent, rubescunt, at- | |
| que in isdem uenulae pallent, pituitaque in iis innatans nouissime | |
| angulis inhaerescit, alterque ex his minor est, iique aut uehementer | 5 |
| subsederunt, aut facti tumidiores sunt, perque somnum palpebrae non | |
| committuntur, sed inter has ex albo oculorum aliquid apparet, neque | |
| id fluens aluus expressit; eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor | 4.1 |
| labra et nares decolorat; eademque labra et nares oculique et palpebrae | |
| et supercilia aliquaue ex his peruertuntur; isque propter inbecillitatem | |
| iam non audit, aut non uidet. Eadem mors denuntiatur, ubi aegri | 5.1 |
| supini cubantis genua contracta sunt; ubi is deorsum ad pedes subinde | |
| delabitur; ubi brachia et crura nudat et inaequaliter dispergit, ne- | |
| que iis calor subest; ubi hiat, ubi adsidue dormit; ubi is, qui mentis | |
| suae non est, neque id facere sanus solet, dentibus stridet; ubi ulcus, | 5 |
| quod aut ante aut in ipso morbo natum est, aridum et aut pallidum aut | |
| liuidum factum est. Illa quoque mortis indicia sunt: ungues digiti- | 6.1 |
| que pallidi, frigidus spiritus; aut si manibus quis in febre et acuto | |
| morbo uel insania pulmonisue dolore uel capitis in ueste floccos legit | |
| fimbriasue deducit, uel in adiuncto pariete, si qua minuta eminent, | |
| ca<r>pit. Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad ui- | 5 |
| scera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur, ma- | |
| gisque si alia quoque signa accesserunt. Neque is seruari potest, qui | 7.1 |
| sine ullo tumore febricitans subito strangulatur, aut deuorare saliuam | |
| suam non potest; cuiue in eodem febris corporisque habitu ceruix con- | |
| uertitur sic, ut deuorare aeque nihil possit; aut cui simul et continua | |
| febris et ultima corporis infirmitas est; aut cui febre non quiescente | 5 |
| exterior pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciat; aut qui | |
| febre <aeque> non quiescente simul et delirio et spirandi difficultate | |
| uexatur; aut qui epoto ueratro exceptus distentione neruorum est; | |
| aut qui ebrius ommutuit: is enim [febre adiecta] neruorum disten- | 8.1 |
| tione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrie- | |
| tas solui debet, loqui coepit. Mulier quoque grauida acuto morbo fa- | |
| cile consumitur; et is, cui somnus dolorem auget; et cui protinus in | |
| recenti morbo bilis atra uel infra uel supra se ostendit; cuiue alteru- | 5 |
| tr<o> modo se prompsit, cum iam longo morbo corpus eius esset extenua- | |
| tum et adfectum. Sputum etiam biliosum et purulentum, siue sepa- | 9.1 |
| ratim ista siue mixta proueniunt, interitus periculum ostendunt. Ac | |
| si circa septimum diem tale esse coepit, in proximum est, ut is circa | |
| quartum decimum diem decedat, nisi alia signa mitiora peioraue ac- | |
| cesserint; quae quo leuiora grauioraue subsecuta sunt, eo uel seriorem | 5 |
| mortem uel maturiorem denuntiant. Frigidus quoque sudor in acuta | 10.1 |
| febre pestifer est, atque in omni morbo uomitus, qui uarius et mul- | |
| torum colorum est, praecipueque si malus in hoc odor est. Ac san- | |
| guinem quoque in febre uomuisse pestiferum est. Vrina uero rubra et | 11.1 |
| tenuis in magna cruditate esse consueuit, et saepe, antequam spatio | |
| maturescat, hominem rapit: itaque si talis diutius permanet, peri- | |
| culum mortis ostendit. Pessima tamen est praecipueque mortifera ni- | |
| gra, crassa, mali odoris; atque in uiris quidem et mulieribus talis | 5 |
| deterrima est: in pueris uero quae tenuis et diluta est. Aluus quo- | 12.1 |
| que uaria pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, uiride | |
| aliquid, modo diuersis temporibus, modo simul, et in mixtura qua- | |
| dam, discreta tamen repraesentat. Sed haec quidem potest paulo | |
| diutius trahere: in praecipiti uero iam esse denuntiat, quae li[q]uida | 5 |
| eademque uel nigra uel pallida uel pinguis est, utique si magna foedi- | |
| tas odoris accessit. |