| Illud interrogari me posse ab aliquo scio: si certa futurae mortis | 2.6.13.1 |
| indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis conualescunt? * * | |
| quosdamque fama prodiderit in ipsis funeribus reuixisse. Quin etiam | 14.1 |
| uir iure magni nominis Democritus ne finitae quidem uitae satis cer- | |
| tas notas esse proposuit, quibus medici credidissent: adeo illud non | |
| reliquit, ut certa aliqua signa futurae mortis essent. Aduersus quos | 15.1 |
| ne dicam illud quidem, quod in uicino saepe quaedam notae positae | |
| non bonos sed inperitos medicos decipiunt, quod Asclepiades funeri | |
| obuius intellexit [quendam] uiuere qui efferebatur; nec protinus cri- | |
| men artis esse, si quod professoris sit. Illa tamen moderatius subi- | 16.1 |
| ciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae | |
| talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen | |
| fallat. Non si quid itaque uix in millensimo corpore aliquando decipit, | |
| id notam non habet, cum per innumerabiles homines respondeat. Id- | 17.1 |
| que non in is tantum, quae pestifera sunt, dico, sed in is quoque, quae | |
| salutaria; siquidem etiam spes interdum frustratur, et moritur ali- | |
| quis, de quo medicus securus primo fuit: quaeque medendi causa re- | |
| perta sunt, nonnumquam in peius aliquid conuertunt. Neque id eui- | 18.1 |
| tare humana inbecillitas in tanta uarietate corporum potest. Sed tamen | |
| medicinae fides est, quae multo saepius perque multo plures aegros | |
| prodest. Neque tamen ignorare oportet in acutis morbis fallaces ma- | |
| gis notas esse et salutis et mortis. | 5 |