| Sed cum proposuerim signa, quae in omni aduersa ualetu- | 2.7.1.1 |
| dine communia esse consuerunt, eo quoque transibo, ut, quas aliquis | |
| in singulis morborum generibus habere possit notas, indicem. Quae- | |
| dam autem sunt quae ante febres, quaedam quae inter eas, quid aut | |
| intus sit aut uenturum sit, ostendunt. Ante febres, si caput graue est, | 2.1 |
| aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa | |
| caput aliquis pituitae impetus timeri potest. Si sanguis aut calor abun- | |
| dat, proxumum est, ut aliqua parte profluuium sanguinis fiat. Si sine | |
| causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpus eius recidat, me- | 5 |
| tus est. Si praecordia dolent, aut inflatio grauis est, aut toto die non | |
| concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est. Quibus diu | 3.1 |
| color sine morbo regio malus est, ii uel capitis doloribus conflictantur, | |
| uel terram edunt. Qui diu habent faciem pallidam et tumidam, aut | |
| capite aut uisceribus aut aluo laborant. Si in continua febre puero | |
| uenter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, plo- | 5 |
| ratque is adsidue, metuenda neruorum distentio est. Frequens autem | 4.1 |
| destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur. | |
| Vbi pluribus diebus non descendit aluus, docet aut subitam deiectio- | |
| nem aut febriculam instare. Vbi pedes turgent, longae deiectio<nes | |
| sunt;> ubi dolor in imo uentre et coxis est, aqua inter cutem instat: | 5 |
| sed hoc morbi genus ab ilibus oriri solet. Idem propositum periculum | 5.1 |
| est iis, quibus uoluntas desidendi est, uenter nihil reddit nisi et aegre | |
| et durum, tumor in pedibus est, idemque modo dextra modo sinistra | |
| parte uentris inuicem oritur atque finitur: sed a iocinere id malum | |
| proficisci uidetur. Eiusdem morbi nota est, ubi circa umbilicum in- | 6.1 |
| testina torquentur (ΣΤΡΟΦΟΥΣ Graeci nominant), coxaeque dolores | |
| manent, eaque neque tempore neque remediis soluuntur. Calor autem | |
| articulorum prout in pedibus manibusue aut alia qualibet parte sic | |
| est ut eo loco nerui contrahantur, aut si id membrum ex leui causa | 5 |
| fatigatum aeque frigido calidoque offenditur, podagram chera- | |
| gramue, uel eius articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse | |
| denuntiat. Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, deinde fluere | 7.1 |
| desiit, uel capitis doloribus conflictentur necesse est, uel in articulis | |
| aliquas exulcerationes grauis habeant, uel aliquo morbo etiam debili- | |
| tentur. Quibus feminis menstrua non proueniunt, necesse est capitis | |
| acerbissimi dolores sint, uel quaelibet alia pars morbo infestetur. Ea- | 8.1 |
| demque iis pericula sunt, quibus articulorum uitia, dolores tumoresque, | |
| sine podagra similibusque morbis, oriuntur et desinunt, utique, si | |
| saepe tempora isdem dolent noctuque corpora insudant. Si fros pru- | |
| rit, lippitudinis metus est. Si mulier a partu uehementes dolores habet, | 5 |
| neque alia praeterea signa mala sunt, circa uicensimum diem aut | |
| sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid ab- | |
| scedet. Quicumque etiam dolorem ingentem circa tempora et frontem | 9.1 |
| habebit, is alterutra ratione eum finiet, magisque si iuuenis erit, per | |
| sanguinis profusionem, si senior, per suppurationem. Febris autem, | |
| quae subito sine ratione, sine bonis signis finita est, fere reuertitur. | |
| Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capi- | 10.1 |
| tis dolores neque praecordiorum neque tussis neque uomitus neque | |
| febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus re- | |
| perietur. Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, | |
| ulcus in uulua est. Urina autem crassa, ex qua quod desidet album est, | 11.1 |
| significat circa articulos aut circa viscera dolorem metumque morbi | |
| esse. Eadem uiridis aut uiscerum dolorem tumoremque cum aliquo | |
| periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse testatur. At si | |
| sanguis aut pus in urina est, uel uesica uel renes exulcerati sunt. Si | 12.1 |
| haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si | |
| bullat et male olet, et interdum quasi harenam, interdum quasi san- | |
| guinem trahit, dolent autem coxae et quae inter has superque pubem | |
| sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum uomitus biliosus, ex- | 5 |
| tremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas sed magna diffi- | |
| cultas est, et quod inde excretum est, aquae simile uel rufum uel pal- | |
| lidum est, paulum tamen in eo leuamenti est, aluus uero cum multo | |
| spiritu redditur, utique in renibus uitium est. <A>t si paulatim destillat, | 13.1 |
| uel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, | |
| idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores par- | |
| tes delent, in eadem uesica uitium est. Calculosi uero his indiciis cogno- | |
| scuntur: difficulter urina redditur paulatimque; interdum etiam sine | 14.1 |
| uoluntate destillat; eadem harenosa est; nonnumquam sanguis aut | |
| cruentum aut purulentum aliquid cum ea excernitur; eamque quidam | |
| promptius recti, quidam resupinati, maximeque ii, qui grandes cal- | |
| culos habent, quidam etiam inclinati reddunt, colemque extendendo | 5 |
| dolorem leuant. Grauitatis quoque cuiusdam in ea parte sensus est; | 15.1 |
| atque ea cursu omnique motu augentur. Quidam etiam, cum torquen- | |
| tur, pedes inter se, subinde mutatis uicibus, inplicant. Feminae | |
| uero oras naturalium suorum manibus admotis scabere coguntur: | |
| nonnumquam, si digitum admouerunt, ubi uesicae ceruicem is urguet, | 5 |
| calculum sentiunt. At qui spumantem sanguinem excreant, iis in pul- | 16.1 |
| mone uitium est. Mulieri grauidae sine modo fusa aluus excutere par- | |
| tum potest. Eidem si lac ex mammis profluit, inbecillum est quod | |
| intus gerit: durae mammae sanum illud esse testantur. Frequens sin- | 17.1 |
| gultus et praeter consuetudinem continuus iecur inflammatum esse | |
| significat. Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo | |
| incidit, uel distentio neruorum uel rigor timeri potest: at si a priore | |
| parte id euenit, uel lateris acutus dolor uel insania expectanda est: in- | 18.1 |
| terdum etiam eiusmodi casum, quae tutissima inter haec est, profusio | |
| alui sequitur. Si ora uenarum, sanguinem solita fundere, subito sup- | |
| pressa sunt, aut aqua inter cutem aut tabes sequitur. Eadem tabes su- | 19.1 |
| bit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari | |
| non potuit. At si longa tristitia cum longo timore et uigilia est, atrae | |
| bilis morbus subest. Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, iis aut | 20.1 |
| lienis tumet, aut capitis dolores sunt, quos sequitur, ut quaedam ante | |
| oculos tamquam imagines obuersentur. At quibus magni lienes sunt, | 21.1 |
| iis gingiuae malae sunt, et os olet, aut sanguis aliqua parte prorumpit; | |
| quorum si nihil euenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex his | |
| nigrae cicatrices fiant. Quibus causa doloris neque sensus eius est, his | |
| mens labat. Si in uentrem sanguis confluxit, ibi in pus uertitur. Si | 22.1 |
| a coxis et inferioribus partibus dolor in pectus transit, neque ullum | |
| signum malum accessit, suppurationis eo loco periculum est. Quibus | |
| sine febre aliqua [ex] parte dolor aut prurigo cum rubore et calore est, | |
| ibi aliquid suppurat. Vrina quoque, quae in homine sano parum li- | 5 |
| quida est, circa aures futuram aliquam suppurationem esse denuntiat. |