| Haec uero, cum sine febre quoque uel latentium uel futurarum | 2.7.23.1 |
| rerum notas habeant, multo certiora sunt, ubi febris accessit, atque | |
| etiam aliorum morborum tum signa nascuntur. Ergo protinus insania | 24.1 |
| timenda est, ubi expeditior alicuius, quam sani fuit, sermo subitaque | |
| loquacitas orta est, et haec ipsa solito audacior; aut ubi raro quis et | |
| uehementer spirat, uenasque concitatas habet praecordiis duris et tu- | |
| mentibus. Oculorum quoque frequens motus, et in capitis dolore offu- | 25.1 |
| sae oculis tenebrae, uel nullo dolore substante somnus ereptus, con- | |
| tinuataque nocte et die uigilia, uel prostratum contra consuetudinem | |
| corpus in uentrem, sic ut ipsius alui dolor id non coegerit, item robusto | |
| adhuc corpore insolitus dentium stridor insaniae signa sunt. Si quid | 26.1 |
| etiam abscessit, et antequam suppuraret manente adhuc febre subse- | |
| dit, periculum adfert primum furoris, deinde interitus. Auris quoque | |
| dolor acutus cum febre continua uehementique saepe mentem turbat; | |
| ex eo casu iuueniores interdum intra septimum diem moriuntur, senio- | 5 |
| res tardius, quoniam neque aeque magnas febres experiuntur, neque | |
| aeque insaniunt: ita sustinent, dum is adfectus in <p>us uer<t>atur. Suffu- | 27.1 |
| sae quoque sanguine mulieris mammae furorem uenturum esse testan- | |
| tur. Quibus autem longae febres sunt, iis aut abscessus aliqui aut | |
| articulorum dolores erunt. Quorum faucibus in febre inliditur spiritus, | |
| instat his neruorum distentio. Si angina subito finita est, in pulmone<m> | 5 |
| id malum transit; idque saepe intra septimum diem occidit. Quod | 28.1 |
| nisi incidat, sequitur, ut aliqua parte suppuret. Deinde post alui lon- | |
| gam resolutionem tormina, post haec intestinorum leuitas oritur; post | |
| nimias destillationes tabes, post lateris dolorem uitia pulmonum, post | |
| haec insania; post magnos feruores corporis neruorum rigor aut disten- | 5 |
| tio; ubi caput uulneratum est, delirium; ubi uigilia torsit, neruorum | |
| distentio; ubi uehementer uenae super ulcera mouentur, sanguinis pro- | |
| fluuium. Suppuratio uero pluribus morbis excitatur: nam si longae | 29.1 |
| febres sine dolore, sine manifesta causa remanent, in aliquam partem | |
| id malum incumbit, in iuuenioribus tamen: nam senioribus ex eius- | |
| modi morbo quartana fere nascitur. Eadem suppuratio fit, si prae- | 30.1 |
| cordia dura, dolentia ante uicensimum diem hominem non sustulerunt, | |
| neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adulescentibus, uti- | |
| que si inter principia aut oculorum caligo aut capitis dolores fuerunt: | |
| sed tum <in> inferioribus partibus aliquid abscedit. Aut si praecordia | 31.1 |
| tumorem mollem habent, neque habere intra sexaginta dies desinunt, | |
| haeretque per omne id tempus febris; sed tum in superioribus parti- | |
| bus fit abscessus; ac si inter ipsa uiscera non f<i>t, circa aures erumpit. | |
| Quo<m>que omnis longus tumor ad suppurationem fere spectet, magis | 5 |
| eo tendit is, qui in praecordiis quam is, qui in uentre est; is, qui supra | |
| umbilicum quam is, qui infra est. Si lassitudinis etiam sensus in | 32.1 |
| febre est, uel in maxillis uel in articulis aliquid abscedit. Interdum | |
| quoque urina tenuis et cruda sic diu fertur, ut alia salutaria signa sint, | |
| exque eo casu plerumque infra transuersum septum, quod ΔΙΑΦΡΑΓΜΑ | |
| Graeci uocant, fit abcessus. Dolor etiam pulmonis, si neque etiam | 33.1 |
| per sputa neque per sanguinis detractionem neque per uictus rationem | |
| finitus est, uomicas aliquas intus excitat aut circa uicesimum diem | |
| <aut circa tricesimum> aut circa quadragesimum, nonnumquam etiam | |
| circa sexagensimum. Numerabimus autem ab eo die, quo primum | 34.1 |
| febricitauit aliquis aut inhorruit aut grauitatem eius partis sensit. Sed | |
| hae uomicae modo a pulmone modo a contraria parte nascuntur. Quod | |
| suppurat, ab ea parte, quam adficit, dolorem inflammationemque con- | |
| citat: ipsum calidius est <et,> si in partem sanam aliquis decubuit, | 5 |
| onerare eam ex pondere aliquo uidetur. Omnis etiam suppuratio, quae | 35.1 |
| nondum oculis patet, sic deprehendi potest: si febris non dimittit, | |
| eaque interdiu leuior est, noctu increscit, multus sudor oritur, cupi- | |
| ditas tussiendi est, et paene nihil in tussi excreatur, oculi caui sunt, | |
| malae rubent, uenae sub lingua inalbescunt, in manibus fiunt adunci | 5 |
| ungues, digiti maximeque summi <ca>lent, in pedibus tumores sunt, | |
| spiritus difficilius trahitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore | |
| oriuntur. Quod si protinus initio dolor et tussis fuit et spiritus difficul- | 36.1 |
| tas, uomica uel ante uel circa uicesimum diem erumpet: si serius ista | |
| coeperint, necesse est quidem increscant, sed quo minus cito adfece- | |
| rint, eo tardius soluentur. Solent etiam in graui morbo pedes cum digi- | |
| tis unguibusque nigrescere: quod si non est mors consecuta et reliquum | 5 |
| corpus inualuit, pedes tamen decidunt. |