Ex pusulis ulcera interdum fiunt; ea recentia aeque lenibus 6.6.13.1
medicamentis nutrienda sunt, et isdem fere, quae supra in pusulis
posui.—Fit quoque proprie ad haec quod dia libanu
uocatur. Habet aeris combusti et eloti, papaueris lacrimae frictae, sin-
gulorum P. 𐆖 I; spodi eloti, turis, stibis combusti et eloti, murrae, 5
cummis, singulorum P. 𐆖 II.