Euenit etiam, ut oculi uel ambo uel singuli minores fiant quam 6.6.14.1
esse naturaliter debeant; idque et acer pituitae cursus in lippitu-
dine efficit et continuati fletus et ictus parum bene curati.—In his
quoque isdem lenibus medicamentis ex muliebri lacte utendum est;
cibis uero is, qui maxime corpus alere et inplere consuerunt; uitanda- 5
que omni modo causa, quae lacrimas excitet, curaque domesticorum;
quorum etiam, si quid tale incidit, [eius] notitiae subtrahendum. At-
que acria quoque medicamenta et acres cibi non alio magis nomine his
nocent, quam quod lacrimas moue<n>t.