| Genus quoque uiti est, qu<om> inter pilos palpebrarum pedu- | 6.6.15a.1 |
| culi nascuntur: pthiriasi<n> Graeci nominant. Quod cum ex malo cor- | |
| poris habitu fiat, raro non ultra procedit. Sed fere tempore interposito | |
| pituitae cursus acerrimus sequitur, exulceratisque uehementer oculis | |
| aciem quoque ipsam corrumpit.—His aluus ducenda est, caput ad cutem | 5 |
| tondendum, diuque cotidie ieiunis perfricandum; his ambulationibus | |
| aliisque exercitationibus diligenter utendum; gargarizandum ex | |
| mulso, in quo nepeta et pinguis ficus decocta sit; saepe in balineo | 15b.1 |
| multa aqua calida fouendum caput; uitandi acres cibi, lacte uinoque | |
| pingui utendum, bibendumque liberalius quam edendum est. Medi- | |
| camenta uero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae | |
| concitent, super ipsos uero peduculos alia, quae necare eos, et pro- | 5 |
| hibere, ne similes nascantur, possint. Ad id ipsum spumae nitri P. | |
| 𐆖 #¹¹¹⁰; sandaracae P. 𐆖 #¹¹¹⁰; uuae t<a>miniae P. 𐆖 I simul teruntur, adici- | |
| turque uetus oleum pari portione atque acetum, donec mellis ei crassi- | |
| tudo sit. |