| Β Β Hactenus oculorum morbi * * * lenibus medicamentis nutriun- | 6.6.16a.1 |
| tur. Genera deinde alia sunt, quae diuersam curationem desiderant, | |
| fereque ex inflammationibus nata, sed finitis quoque his manentia. | |
| Atque in primis in quibusdam perseuerat tenuis pituitae cursus; qui- | |
| bus aluus <ab> inferiore parte euocanda est, demendum aliquid ex cibo. | 5 |
| Neque alienum est inlini frontem conpositione Andriae, quae habet | |
| cummis P. π I; cerussae, stibis, singulorum P. π II; spumae argenti | |
| coctae et elotae P. π IIII. Sed ea spuma ex aqua pluuia[ti]li coquitur, | 16b.1 |
| et arida haec medicamenta ex suco murti conteruntur. His inlita | |
| fronte cataplasma quoque superiniciendum est ex farina, quae frigida | |
| aqua coacta sit, cuique aut acaciae sucus aut cupressus adiecta sit. | |
| Cucurbitula quoque inciso uertice recte a<d>commodatur aut ex tem- | 5 |
| poribus sanguis emittitur. Inungui uero eo debet, quod habet: squamae | 16c.1 |
| aeris, papaueris lacrimae, singulorum P. π <I>; ceruini cornus con- | |
| busti et eloti, plumbi eloti, cummis, singulorum P. π IIII; turis P. | |
| π XII. Hoc collyrium, quia cornu habet, dia tu ceratos nominatur. | |
| Quotienscumque non adicio, quod genus umoris adiciendum sit, aquam | 5 |
| intellegi uolo. |