| Ad idem Euelpidis, quod memigmenon nominabat. In eo pa- | 6.6.17.1 |
| paueris lacrimae <et albi piperis> singulae unciae sunt; cummis libra | |
| <P.>; aeris combusti P. <𐆖> I S. Inter has autem curationes post inter- | |
| missiones aliqua prosunt balineum et uinum. Cumque omnibus lip- | |
| pientibus uitandi cibi qui extenuant, tum praecipue, quibus tenuis | 5 |
| umor diu fertur. Quod si iam fastidium est eorum, quae pituitam cras- | |
| siorem reddunt (sicut in hoc genere materiae maxime promptum est), | |
| confugiendum est ad ea, quae, quia uentrem, corpus quoque ad- | |
| stringunt. |