| At ulcera, si cum inflammatione finita * <non> sunt, aut | 6.6.18.1 |
| supercrescentia aut sordida aut caua aut certe uetera esse consuerunt. | |
| Ex his supercrescentia collyrio, quod memigmenon uocatur, optime | |
| reprimuntur: sordida purgantur et eodem et eo, quod zmilion nomi- | |
| natur. Habet aeruginis P. 𐆖 IIII; cummis tantundem; Hammoniaci, | 19.1 |
| mini Sinopici, singulorum P. 𐆖 XVI; quae quidam ex aqua, quidam, | |
| quo uehementiora sint, ex aceto terunt. |