| Β Β Factae uero ex ulceribus cicatrices duobus uitiis periclitantur, | 6.6.25a.1 |
| ne aut cauae aut crassae sint. Si cauae sunt, potest eas implere id, | |
| quod <s>phaerion uocari dixi, uel id, quod Asclepios nominatur. Habet | |
| papaueris lacrimae P. π II; sagapeni, opopanacis, singulorum P. π III; | |
| aeruginis P. π IIII; cummis P. π VIII; <piperis P. π XII;> cadmiae | 5 |
| elotae, cerussae, singulorum P. π XVI. At si crassae cicatrices sunt, | 25b.1 |
| extenuat uel <z>milion uel Canopitae collyrium, quod habet: cinnamo- | |
| mi, acaciae, singulorum P. π I; cadmiae elotae, croci, murrae <papa- | |
| ueris lacrimae,> cummis, singulorum P. π II; piperis albi, turis, singu- | |
| lorum P. π III; aeris combusti P. π VIII. Vel Euelpidis pyxinum, quod | 25c.1 |
| ex his constat: salis fossilis P. π IIII; Hammoniaci thymiamatis P. π | |
| VIII; papaueris lacrimae P. π XII; cerussae P. π XV; piperis albi, | |
| croci <Siculi,> singulorum P. π XXXII; cummis P. π XIII; cadmiae | |
| elotae P. π VIIII. Maxime tamen tollere cicatricem uidetur id, quod | 5 |
| habet: cummis P. π #ΒΉΒΉβ°βΉ; aeruginis P. π I; croci magmatis P. π IIII. |