| Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac disten- | 6.6.26.1 |
| duntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte <e>mitti necessarium | |
| est, multaque aqua calida caput atque oculos fouere; gargarizare ex | |
| lenticula uel fici cremore; inungui acribus medicamentis, quae supra | |
| conprehensa sunt, maximeque eo, quod sphaerion | 5 |
| nominatur, quod lapidem haematitem habet. Atque alia quoque utilia | |
| sunt, quae ad extenuandam aspritudinem fiunt, de qua protinus dicam. |