| Haec autem inflammationem oculorum fere sequitur, interdum | 6.6.27a.1 |
| maior, interdum leuior. Nonnumquam etiam ex aspritudine lippitudo | |
| fit, ipsam deinde aspritudinem auget, fitque ea <alias> breuis, in aliis | |
| longa et quae uix umquam finiatur.—In hoc genere ualetudinis qui- | |
| dam crassas durasque palpebras et ficulneo folio et asperato specillo | 5 |
| et interdum scalpello eradunt, uersasque cotidie medicamentis suffri- | |
| cant; quae neque nisi in magna uetustaque aspritudine neque saepe | |
| facienda sunt: nam melius eodem ratione uictus et idoneis medicamen- | |
| tis peruenitur. Ergo exercitationibus utemur et balneo frequentiore, | 27b.1 |
| multaque * oculorum aqua calida fouebimus; cibos autem sumemus | |
| acres et extenuantis, medicamentum id, quod Caesarianum uocatur. | |
| Habet atramenti sutori P. 𐆖 I #¹¹¹⁰; misy P. 𐆖 I #¹¹⁰⁹; piperis albi P. 𐆖 #¹¹⁰⁹ | |
| #¹¹⁰⁹; papaueris lacrimae, cummis, singulorum P. 𐆖 II; cadmiae elotae P. | 5 |
| 𐆖 IIII; stibis P. 𐆖 VI; satisque constat hoc collyrium aduersus omne | |
| genus oculorum ualetudinis idoneum esse, exceptis is, quae lenibus nu- | |
| triuntur. |