| Non multum ab hoc malo distat id, quod mydriasin Graeci | 6.6.37a.1 |
| uocant. Pupilla funditur et dilatatur, aciesque eius hebetescit ac paene | |
| * * .—Difficillime genus id inbecillitatis eliditur. In utraque parte | |
| uero [id est et paralysi et mydriasi] pugnandum est per eadem omnia, | |
| quae in caligine oculorum praecepta sunt, paucis tantum | 5 |
| mutatis, siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum | |
| adiciendum est, melle inungui satis est. Quidam in posteriore uitio | 37b.1 |
| calidis aquis usi releuatique: quidam sine ulla manifesta causa subito | |
| obcaecati sunt. Ex quibus nonnulli cum aliquamdiu nihil uidissent, | |
| repentina profusione alui lumen receperunt; quo minus alienum uide- | |
| tur e<t> recenti re et interposito tempore medicamentis quoque moliri de- | 5 |
| iectiones, quae <om>nem noxiam materiam <in> inferiora depellant. |