| Praeter haec inbecillitas oculorum est, ex qua quidem interdiu | 6.6.38.1 |
| satis, noctu nihil cernunt; quod in feminam bene respondentibus men- | |
| struis non cadit.—Sed sic laborantes inungui oportet sani<e> iocineris | |
| maxime hirquini, si minus, caprini, ubi id assum coquitur, excepta; | |
| atque edi quoque ipsum iecur debet. Licet tamen etiam isdem medi- | 5 |
| camentis non <in>utiliter uti, quae uel cicatrices uel aspritudinem ex- | |
| tenuant: quidam contrito semin<i> portlacae mel adiciunt, eatenus ne | |
| id ex specillo destillet, eoque inungunt. Exercitationibus, balneo, fric- | |
| tionibus, gargarizationibus isdem his quoque utendum est. |