| Et haec quidem in ipsis corporibus oriuntur. Extrinsecus | 6.6.39a.1 |
| uero interdum sic ictus oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur. | |
| —Nihil commodius est quam sanguine uel columbae uel palumbi uel | |
| hirundinis inunguere. Neque id sine causa fit, cum horum acies ex- | |
| trinsecus laesa interposito tempore in anticum statum redeat, cel<err>ime | 5 |
| hirundinis. Vnde etiam fabulae locus factus est, per parentes id herba | 39b.1 |
| restitui, quod per se sanescit. Eorumque ergo sanguis nostros quoque | |
| oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirun- | |
| dinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae et illi ipsi | |
| et nobis. Supra percussum uero oculum ad inflammationem leniendam | 5 |
| non est alienum inponere etiam cataplasma. <Sal> Hammoniacus uel | 39c.1 |
| quilibet alius quam optimus teri debet, sic ut ei paulatim oleum ad- | |
| iciatur, donec crassitudo strigmenti fiat. Id deinde miscendum est cum | |
| hordeacia farina, quae ex mulso decocta sit. Facile autem recognitis | |
| omnibus, quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest, uix ullum | 5 |
| ex is, quae supra conprehensa sunt, oculi uitium esse, quod non simpli- | |
| cibus quoque et promptis remediis summoueri possit. |