| Hactenus in oculis ea * * reperiuntur, in quibus medica- | 6.7.1a.1 |
| menta plurimum possint: ideoque ad aures transeundum est, quarum | |
| usum proximum a luminibus natura nobis dedit. Sed in his aliquanto | |
| maius periculum est: nam uitia oculorum intra ipsos nocent, aurium | |
| inflammationes doloresque interdum etiam ad dementiam mortemque | 5 |
| praecipitant. Quo magis inter initia protinus succurrendum est, ne | |
| maiori periculo locus sit.—Ergo ubi primum dolorem aliquis sensit, | 1b.1 |
| abstinere et continere se debet; postero die, si uehementius malum est, | |
| caput tondere, idque irino unguento calido perunguere et operire. At | |
| magnus cum febre uigilia<que> dolor exigit, ut sanguis quoque mitta- | |
| tur; si id aliquae causae prohibent, aluus soluenda est. Cataplasmata | 5 |
| quoque calida subinde mutata proficiunt, siue feni Graeci siue lini | |
| siue alia farina ex mulso decocta e<t> recte etiam subinde admouentur | |
| spongiae ex aqua calida expressae. Tum leuato dolore ceratum circum- | 1c.1 |
| dari debet ex irino aut cyprino factum: in quibusdam tamen melius | |
| quod ex rosa est proficit. Si uehemens inflammatio somnum ex toto | |
| prohibet, adici cataplasmati debent papaueris cortices fricti atque con- | |
| triti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul ex passo mixto | 5 |
| decoquatur. In aurem uero infundere aliquod medicamentum oportet, | |
| quod semper ante tepefieri conuenit, commodissimeque per striglem | |
| instillatur. Vbi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae | |
| umorem intus contineat. Et haec quidem communia sunt medicamenta: | 1d.1 |
| uerum est et rosa et radicum harundinis sucus, et oleum, in quo lum- | |
| brici cocti sunt, et umor ex amaris nucibus aut ex nucleo mali Persici | |
| expressus. Conposita uero ad inflammationem doloremque leniendum | |
| haec fere sunt: castorei, papaueris lacrimae pares portiones conterun- | 5 |
| tur; deinde adicitur his passum. <Vel> papaueris lacrimae, croci, mur- | |
| rae par modus sic teritur, ut inuicem modo rosa modo passum <in>stil- | |
| letur. Vel id, quod amarum in Aegyptia faba est, conteritur rosa ad- | 1e.1 |
| iecta; quibus murrae quoque paulum a quibusdam miscetur uel papa- | |
| ueris lacrimae aut tus cum muliebri lacte uel amararum nucum cum | |
| rosa sucus. Vel castorei, murrae, papaueris lacrimae pares portiones | |
| cum passo. Vel croci P. 𐆖 #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰; murrae, aluminis scissilis, <singulo- | 5 |
| rum> P. 𐆖 #¹¹⁰⁹; quibus dum teruntur paulatim miscentur passi cyathi | |
| tres, mellis minus cyatho, idque ex primis medicamentis est. Vel papa- | |
| ueris lacrima[e] ex aceto. Licet etiam compositione uti Themisonis, | 1f.1 |
| quae habet castorei, opopanacis, papaueris lacrimae, singulorum P. | |
| 𐆖 II; spumae Lyci P. 𐆖 IIII. Quae contrita passo excipiuntur, donec | |
| <c>erati crassitudinem habeant, atque ita reponuntur. Vbi usus re- | |
| quiritur, rursus id medicamentum adiecto passo specillo teritur. Illud | 5 |
| perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut | |
| in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id | |
| componi debet, donec satis liquidum sit. |