| ย ย Si uero pus quoque aures habent, recte Lycium per se infundi- | 6.7.2a.1 |
| tur, aut irinum unguentum aut porri sucus cum melle aut centauri | |
| sucus cum passo aut dulcis mali Punici sucus in ipsius cortice tepe- | |
| factus, adiecta murrae exigua parte. Recte etiam miscentur murrae, | |
| quam stacten cognominant, P. ๐ I; croci tantundem; nuces amarae | 5 |
| XXV; mellis sex cyath<i>; quae contrita, cum utendum est, in cortice | |
| mali Punici tepefiunt. Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati | |
| causa componuntur, aeque ulcera aurium sanant. Quae si uetustiora | 2b.1 |
| sunt et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem Era- | |
| sistratum refertur: piperis P. ๐ #ยนยนโฐโน; croci P. ๐ #ยนยนโฐโน; murrae, <mi>sy cocti, | |
| singulorum P. ๐ I; aeris combusti P. ๐ II. Haec ex uino teruntur: | |
| deinde ubi inaruerunt, adiciuntur passi heminae tres et simul incocun- | 5 |
| tur. Cum utendum est, adicitur his mel et uinum. Est etiam Ptole- | |
| maei chirurgi medicamentum, quod habet: lentisci P. ๐ #ยนยนโฐโน; gallae P. | |
| <๐> #ยนยนโฐโน; omphaci P. ๐ I; sucum Punici mali. Est Menophili ualidum | 2c.1 |
| admodum, quod ex his constat: piperis longi P. ๐ I; castorei P. ๐ II; | |
| murrae, croci, papaueris lacrimae, nardi Suriaci, turis, malicori, ex Ae- | |
| gyptia faba partis interioris, nucum amararum, mellis quam optumi, | |
| singulorum P. ๐ IIII; quibus cum teruntur adicitur acetum quam acer- | 5 |
| rimum, donec crassitudo in his passi fiat. Est Cratonis: cinnamomi, | |
| casiae, singulorum P. ๐ #ยนยนโฐโน; Lyci, nardi, murrae, singulorum P. ๐ I; | |
| aloes P. ๐ II; mellis cyathi tres; uini sextarius; ex quibus Lycium cum | |
| uino decoquitur, deinde his alia miscentur. At si multum puris malus- | 2d.1 |
| que odor est, aeruginis rasae, turis, singulorum P. ๐ II; mellis cyathi | |
| duo; aceti quattuor simul incocuntur. Vbi utendum est, dulce uinum | |
| miscetur. Aut aluminis scissilis, papaueris lacrimae, acaciae suci par | |
| pondus miscetur, hisque adicitur hyoscyami suci dimidio minor quam | 5 |
| unius ex superioribus portio, eaque trita ex uino diluuntur. Per se | |
| quoque hyoscyami sucus satis proficit. |