| Commune uero auxilium aduersus omnes aurium casus iam- | 6.7.3a.1 |
| que usu conprobatum Asclepiades conposuit. In eo sunt cinnamomi, | |
| casiae, singulorum P. 𐆖 I; floris iunci rotundi, castorei, albi piperis, | |
| longi, amomi, myrobalani, singulorum P. 𐆖 II; turis masculi, nardi | |
| Syriaci, murrae pinguis, croci, spumae nitri, singulorum P. 𐆖 III. | 5 |
| Quae separatim contrita, rursus mixta ex aceto conteruntur, atque ita | |
| condita, ubi utendum est, aceto diluuntur. Eodem modo commune | 3b.1 |
| auxilium auribus laborantibus est Poly<id>i sphragis ex dulci uino li- | |
| quata, quae conpositio priore libro continetur. Quod si et | |
| sanies profluit et tumor est, non alienum est mixto uino per oricula- | |
| rium clysterem eluere, et tum infundere uinum austerum cum rosa | 5 |
| mixtum, cui spodi paulum sit adiectum, aut Lucium cum lacte aut | |
| herbae sanguinalis sucum cum rosa aut mali Punici sucum cum exigua | |
| murrae parte. |