| <Si> sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur, et | 6.7.4a.1 |
| tum aliquid ex is, quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infundi- | |
| tur. Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est et multa | |
| calida aqua perfundendum, <et gargarizandum,> et usque ad lassitudi- | |
| nem ambulandum, et cibo modico utendum est. Si cruor quoque ex | 5 |
| ulceribus apparuit, Lycium cum lacte debet infundi, uel aqua, in qua | |
| rosa decocta sit, suco aut herbae sanguinalis aut acaciae adiecto. Quod | 4b.1 |
| si super ulcera caro increuit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua | |
| tepida elui debet, tum infundi id, quod ex ture et aerugine et <aceto | |
| et> melle fit, aut mel cum aerugine incoctum. Squama quoque aeris | |
| cum sandaraca contrita per fistulam recte instillatur. | 5 |