| Si ex grauidine est, purgare aurem oportet et spiritum conti- | 6.7.8b.1 |
| nere, donec inde umor aliquis ex<spu>met. Si ex morbo uel capitis | |
| dolore, quod ad exercitationem, frictionem, perfusionem gargariza- | |
| tionemque pertinet, eadem facienda sunt. Cibis non utendum nisi | |
| extenuantibus. In aurem dandus radiculae sucus cum rosa uel cum | 5 |
| suco radicis ex cucumere agresti; uel castoreum cum aceto et laureo | |
| oleo; ueratrum quoque <ad> id ex aceto conteritur, deinde melle cocto | |
| excipitur, et inde collyrium factum in aurem demittitur. |