| Si sine his coepit ideoque nouo metu terret, in aurem dare<i> debet | 6.7.8c.1 |
| castoreum cum aceto uel irino aut laureo oleo; aut huic mixtum ca- | |
| storeum cum suco nucum amararum; aut murra et nitrum cum rosa | |
| et aceto. Plus tamen in hoc quoque proficit uictus ratio, eademque | |
| facienda sunt, quae supra conprehendi, cum maiore quoque di- | 5 |
| ligentia; et praeterea, donec is sonus finiatur, a uino abstinendum. | |
| Quod si simul et sonus est et inflammatio, laureum oleum coniecisse | 8d.1 |
| abunde est, aut id, quod ex amaris nucibus exprimitur, quibus | |
| <qui>dam uel castoreum uel murram miscent. |