| Solet etiam interdum in aurem aliquid incidere, ut calculus | 6.7.9a.1 |
| aliquodue animal. Si pulex intus est, conpellendum eo lanae paulum | |
| est, quo ipse is subit et simul extrahitur. Si non est secutus aliudue | |
| animal est, specillum lana inuolutum in resina quam glutinosissim<a> | |
| maximeque terebenthina demittendum, idque in aurem coiciendum | 5 |
| ibique uertendum est: utique enim conprehendit [eximet]. Sin aliquid | |
| exanime est, specillo oriculario protrahendum est aut hamulo retuso | |
| paulum recuruato. Si ista nihil proficiunt, potest eodem modo resina | 9b.1 |
| protrahi. Sternumenta quoque admota id commode elidunt, aut ori- | |
| culario clystere aqua uehementer intus conpulsa. Tabula quoque con- | |
| locatur, media inhaerens, capitibus utr<im>que pendentibus; superque | |
| eam homo deligatur in id latus uersus, cuius auris eo modo laborat, | 5 |
| sic ut extra tabulam emineat. Tum malleo caput tabulae, quod a pe- | |
| dibus est, feritur; atque ita concussa aure id quod inest excidit. |