| Nares uero exculceratas fouere oportet uapore aquae | 6.8.1a.1 |
| calidae. Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto uase | |
| oris angusti calida aqua repleto. Post id fomentum inlinenda ulcera | |
| sunt <a>ut plumbi recremento aut cerussa aut argenti spuma: cum | |
| quolibet horum * * aliquod conteri[t,] eique, dum teritur, in uicem | 5 |
| uinum et oleum murteum adici[t,] donec †mellis crassitudinem fecerit. | |
| Sin autem ea ulcera circa os sunt pluresque crustas et odorem foedum | |
| habent, quod genus Graeci ozenam appellant, sciri quidem debet | |
| uix ei malo posse succurri. Nihilo minus tamen haec temptari possunt, | 1b.1 |
| ut caput ad cutem tondeatur adsidueque uehementer perfricetur, | |
| multa calida aqua perfundatur, multa <dein> ambulatio sit, cibus modi- | |
| cus, neque acer neque ualentissimus. Tum in narem ipsam mel cum | |
| exiguo modo resinae terebenthinae coiciatur (quod specillo quoque | 5 |
| inuoluto lana fit) adtrahaturque spiritu <i>s sucus, donec in ore gu- | |
| stus eius sentiatur. Sub his enim crustae resoluuntur, quae tum per | 1c.1 |
| sternumenta elidi debent. Puris ulceribus uapor aquae calidae sub- | |
| iciendus est; <deinde adhibendum> aut Lycium ex uino dilutum, aut | |
| amurca aut omphacium aut mentae aut marrubii sucus aut atramen- | |
| tum sutorium, <quod> concand<e>factum, deinde contritum sit; aut in- | 5 |
| terior scillae pars contrita, sic ut horum cuilibet mel adiciatur. Cuius | 1d.1 |
| in ceteris admodum exigua pars esse debet; in atramento sutorio tanta, | |
| ut ea mixtura liquida fiat; cum scilla utique pars maior; inuoluen- | |
| dumque lana specillum est, et in eo medicamento tinguendum, eoque | |
| ulcera inplenda sunt. Rursusque lin<a>mentum inuolutum et oblongum | 5 |
| eodem medicamento inlinendum demittendumque in narem est et ab | |
| inferiore parte leniter deligandum. Idque per hiemem et uer <b>is | |
| die, per aestatem <et> autumnum ter die fieri debet. |