| Interdum uero in naribus etiam carunculae quaedam similes | 6.8.2a.1 |
| muliebribus mammis nascuntur, eaeque imis partibus, quae carno- | |
| sissimae sunt, inhaerent. Has curare oportet medicamentis aduren- | |
| tibus, sub quibus ex toto consumuntur. Polypus uero est caruncula, | |
| modo alba <modo> subrubra, quae narium ossi inhaeret, ac modo ad | 5 |
| labra tendens narem implet, modo retro per id foramen, quo spiritus | |
| a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uuam conspici | |
| possit; strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante; fe- | 2b.1 |
| reque mollis est, raro dura, eaque magis spiritum impedit et nares | |
| dilatat; quae fere carcinodes est; itaque attingi non debet. Illud aliud | |
| genus fere quidem ferro curatur, interdum tamen inarescit, si addita | |
| in narem per lin<a>mentum aut penicillum ea compositio est, quae habet: | 5 |
| mini Sinopici, chalcitidis, calcis, sandaracae, singulorum P. 𐆖 I; | |
| atramenti sutori P. 𐆖 II. |