| Β Β In dentium autem dolore, qui ipse quoque maximis tormen- | 6.9.1.1 |
| tis adnumerari potest, uinum ex toto circumcidendum est. Cibo | |
| quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum, ne | |
| mandentis dentes inritet; tum extrinsecus admouendus per spongiam | |
| uapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino ex<ue> irino | 5 |
| factum, lanaque id conprehendendum, caputque uelandum est. Quod | |
| si grauior dolor est, utiliter et aluus ducitur, et calida cataplasmata | |
| super maxillas inponuntur, et ore umor calidus cum medicamentis | |
| aliquibus continetur, saepiusque mutatur. Cuius rei causa et quin- | 2.1 |
| quefolii radix in uino mixto coquitur, et hyoscyami radix uel in posca | |
| uel in uino, sic ut paulum his salis adiciatur et papaueris non nimium | |
| aridi cortices et mandragorae radix eodem modo. Sed in his tribus | |
| utique uitandum est, ne, quod haustum erit, deuoretur. Ex populo | 5 |
| quoque alba cortex radicis in hunc <u>sum in uino mixto recte co- | |
| quitur, et in aceto cornus ceruini ramentum, et nepeta cum taeda | |
| pingui ac ficu item pingui uel in mulso uel in aceto et melle; ex | |
| quibus cum ficus decocta est, is umor percolatur. Specillum quoque | 3.1 |
| lana inuolutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fouetur. | |
| Quin etiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum inlinuntur; | |
| ad quem usum ex malo Punico acido arido mal<i>corii pars interior | |
| cum pari portione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque | 5 |
| his minium; eaque contrita aqua pluuia[ti]li coguntur. Aut panacis, | |
| papaueris lacrimae, peucedani, uuae t<a>miniae sine seminibus pares | |
| portiones conteruntur. Aut galbani partes tres, papaueris lacrimae pars | |
| quarta. Quicquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas | |
| ceratum, quale supra posui, <e>sse debet lana optentum. Quidam | 4.1 |
| etiam murrae, cardamomi, singulorum P. π I; croci, pyrethri, ficorum, | |
| <s>partes, singulorum P. π IIII; sinapis P. π VIII contrita linteolo | |
| inlinunt, inponuntque in umero partis eius, qua dens dolet: si is supe- | |
| rior est, a scapulis; si inferior, a pectore; idque dolorem leuat, et cum | 5 |
| leuauit, protinus summouendum est. Si uero exesus est dens, festinare | 5.1 |
| ad eximendum eum, nisi res coegit, non est necesse: sed <t>um omnibus | |
| fomentis, quae supra posita sunt, adiciendae quaedam ualen- | |
| tiores conpositiones sunt quae dolorem leuant; qualis Herae est. Habet | |
| autem papaueris lacrimae P. π I; piperis P. π II; soreos P. π X; | 5 |
| quae contrita galbano excipiuntur, idque circumdatur; aut Mene- | |
| machi, maxime ad maxillares dentes, in qua sunt croci P. π #ΒΉΒΉβ°βΉ; car- | |
| damomi, turis fuliginis, ficorum, <s>partes, pyrethri, singulorum P. | |
| π IIII; sinapis P. π VIII. Quidam autem miscent pyrethri, piperis, | |
| elateri, <s>partes, singulorum P. π I; aluminis scissilis, papaueris lacri- | 10 |
| mae, uuae t<a>miniae, sulpuris ignem non experti, bituminis, lauri ba- | |
| carum, sinapis, <singulorum P.> π II. Quod si dolor eximi eum cogit, | 6.1 |
| et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo baca hederae con- | |
| iecta in [id] foramen dentem findit, isque per testas excidet. Et plani | |
| piscis, quam pastinacam nostri, trygona Graeci uocant, aculeus tor- | |
| retur, deinde conteritur resinaque excipitur, quae denti circumdata | 5 |
| hunc soluit. Et alumen scissile et * * in foramen coniectum dentem | |
| citat. Sed id tamen inuolutum in lanula demitti commodius est, quia | |
| sic dente seruato dolorem leuat. Haec medicis accepta sunt. Sed agre- | 7.1 |
| stium experimento cognitum est, cum dens dolet, herbam mentastrum | |
| cum suis radicibus euelli debere, et in peluem coici, supraque aquam | |
| infundi, collocarique iuxta sedentem hominem undique ueste contec- | |
| tum; tum in peluem candentes silices d<e>mitti, sic ut aqua tegantur; | 5 |
| hominemque eum hiante ore uaporem excipere, ut supra dictum est, | |
| undique inclusum. Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens | |
| pituita defluit, idque saepe longiorem, semper annuam ualetudinem | |
| bonam praestat. |