| Si uero tonsillae sine exulceratione per inflammationem in- | 6.10.1.1 |
| tumuerunt, caput uelandum est; extrinsecus is locus uapore calido fo- | |
| uendus; multa ambulatione utendum; caput in lecto sublime haben- | |
| dum; gargarizandumque reprimentibus. Radix quoque ea, quam dul- | |
| cem appellant, contusa et in passo mulsoue decocta idem praestat. Le- | 5 |
| niterque quibusdam medicamentis eas inlini non alienum est, quae hoc | |
| modo fiunt: ex malo Punico dulci sucus exprimitur, et eius sextarius | 2.1 |
| in leni igne coquitur, donec ei mellis crassitudo est; tum croci, mur- | |
| rae, aluminis scissilis, <singulorum> P. 𐆖 II per se conteruntur, pau- | |
| latimque his adiciuntur uini lenis cyathi duo, mellis unus; deinde | |
| priori suco ista miscentur, et rursus leniter incocuntur. Aut eiusdem | 5 |
| suci sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione trita haec | |
| adiciuntur: nardi P. 𐆖 #¹¹¹⁰; omphaci P. 𐆖 I; cinnamomi, murrae, | |
| casiae, singulorum P. 𐆖 #¹¹¹⁰; eadem autem haec et auribus et naribus | |
| purulentis adcommodata sunt. Cibus in hac quoque ualetudine lenis | 3.1 |
| esse debet, ne exasperet. Quod si tanta inflammatio est, ut spiritum | |
| impediat, in lecto conquiescendum, cibo abstinendum, neque adsumen- | |
| dum quicquam praeter aquam calidam est; aluus quoque ducenda est; | |
| gargarizandum ex fico et mulso; inlinendum mel cum omphacio; in- | 5 |
| trinsecus admouendus sed aliquanto diutius uapor calidus, donec ea | |
| suppurent et per se aperiantur. Si pure substante non rumpuntur hi | |
| tumores, incidendi sunt; deinde ex mulso calido gargarizandum. At | 4.1 |
| si modicus quidem tumor <sed> exulceratio est, furfurum cremori ad gar- | |
| garizandum paulum mellis adiciendum est; inlinendaque ulcera hoc | |
| medicamento: passi quam dulcissimi tres heminae ad unam cocuntur; | |
| tum adicitur t<u>ris P. 𐆖 I; <ali P. 𐆖 I;> croci, murrae, singulorum | 5 |
| P. 𐆖 #¹¹⁰⁹; leuiterque omnia rursus feruescunt. Vbi pura ulcera sunt, eo- | |
| dem furfurum cremore uel lacte gargarizandum est. Atque hic quoque | |
| cibis lenibus opus est, quibus adici dulce uinum potest. |